Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


Ancient History


Full Texts Legal Texts Additions Search Help


Studying History Human Origins Mesopotamia Egypt Persia Israel Greece Hellenistic World Rome Late Antiquity Christian Origins
IHSP Credits

Ancient History Sourcebook:
Juvenal: Satire 3 (Latin)


Introduction |
Juvenal: Satire 1 Latin | Satire 1 English | Satire 1 English/Latin
Juvenal: Satire 2 Latin | Satire 2 English | Satire 2 English/Latin
Juvenal: Satire 3 Latin | Satire 3 English | Satire 3 English/Latin


SATVRA III

QUAMVIS digressu veteris confusus amici
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
5 secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
10 Sed dum tota domus raeda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nune sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
15 (omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius[1] esset
numen aquis, viridi si margine clauderet undas
20 herba, nec ingenuum violarent marmora tofum.
Hic tunc Vmbricius "quando artibus," inquit, "honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria. vivant Artorius istic
30 et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere flumina portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
35 perpetui comites notaeque per oppida buccae
munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
quem[2] iubet, occidunt populariter; unde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint[3]
quales ex humili magna ad fastigia rerum
40 extollit quotiens voluit Fortuna iocari ?
"Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
45 inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
50 aestuat occultis animus semperque tacendis?
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti
carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
accusare potest. tanti tibi non sit opaci
55 omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
ut somno careas ponendaque praemia sumas
tristis, et a magno semper timearis amico.
"Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
60 nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem; quamvis quota potio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
65 vexit et ad circum iussas prostare puellas.
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
et ceromatico fert niceteria collo.
hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
70 hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum dominique futuri.
ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
75 esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
augur schoenobates medicus magus: omnia novit
Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
80 qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
"Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottona vento?
usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
85 hausit Aventini baca nutrita Sabina?
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
90 miratur vocem angustam, qua deterius nec
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut
cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
95 cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
infra ventriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo
100 natio comoeda est. rides, maiore cachinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris 'aestuo,' sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
105 nocte dieque potest aliena sumere vultum
a facie, iactare manus, laudare paratus,
si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est neque[4] ab inguine tutum,
110 non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
horum si nihil est, aviam resupinat amici.
scire volunt secreta domus atque inde timeri
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
115 gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream delator amicum
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
120 Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor, perierunt tempora longi
125 servitii; nusquam minor est iactura clientis.

"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
130 ne prior Albinam et Modiam collega salutet?

divitis hic servo claudit latus ingenuorum
filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
135 cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
et dubitas alta Chionen deducere sella.
da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam
140 protinus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio. 'quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat? '
quantum quisque sua nummorum servat in arca,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
145 et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
"Quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
si toga sordidula est et rupta calceus alter
150 pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
atque recens linum ostendit non una cicatrix?
nil habet infelix paupertas durius in se,
quam quod ridiculos homines facit. 'exeat,' inquit,
'si pudor est, et de pulvino surgat equestri
155 cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
lenonum pueri quocumque ex fornice nati;
hic plaudat nitidi praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae':
sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
160 quis gener hic placuit censu minor atque puellae
sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
quando in consilio est aedilibus? agmine facto
debuerant olim tenues migrasse Quirites.
"Haut facile emergunt quorum virtutibus opstat
165 res angusta domi, sed Romae durior illis
conatus: magno hospitium miserabile, magno
servorum ventres, et frugi cenula magno.
fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
170 contentusque illic Veneto duroque cucullo.
"Pars magna ltaliae est, si verum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum
175 exodium, cum personae pallentis hiatum
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque videbis
orchestram et populum, clari velamen honoris
sufficient tunicae summis aedilibus albae.
180 hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
commune id vitium est, hic vivimus ambitiosa
paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
185 ut te respiciat clauso Veiento labello?
ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
plena domus libis venalibus; accipe, et istud
fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
cogimur et cultis augere peculia servis.
190 "Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
simplicibus Gabiis aut proni Liburis arce?
nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
195 vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente iubet dormire ruina.
vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. iam poscit aquam, iam frivola transfert
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant
200 tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci nec non et parvulus infra
205 cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
iamque vetus graecos servabat cista libellos
et divina opici rodebant carmina mures.
nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
210 aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
"Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt vadimonia praetor.
tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
215 ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
hic aliquid praeclarum[5] Euphranoris et Polycliti,
hic[6] Asianorum vetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
220 hic modium argenti. meliora ac plura reponit
Persicus, orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
"Si potes avelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
225 quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
vive bidentis amans et culti vilicus horti,
unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
230 est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu
unius sese dominum fecisse lacertae.
"Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum
languorem peperit cibus inperfectus et haerens
ardenti stomacho), nam quae[7] meritoria somnum
235 admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
inde caput morbi. raedarum transitus arto
vicorum in flexu[8] et stantis convicia mandrae
eripient somnum Druso vitulisque marinis.
si vocat officium, turba cedente vehetur
240 dives et ingenti curret super ora Liburna
atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
namque facit somnum clausa lectica fenestra.
ante tamen veniet: nobis properantibus opstat
unda prior, magno populus premit agmine lumbos
245 qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
pinguia crura luto, planta mox undique magna
calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
"Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?
250 centum convivae, sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
inpositas capiti, quas recto vertice portat
servulus infelix et cursu ventilat ignem.
scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
255 serraco veniente abies, atque altera pinum
plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.
nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
axis et eversum fudit super agmina montem,
quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
260 invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
more animae. domus interea secura patellas
iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea guto.
haec inter pueros varie properantur, at ille
265 iam sedet in ripa taetrumque novicius horret
porthmea, nec sperat caenosi gurgitis alnum
infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
"Respice nunc alia ac diversa pericula noctis
quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
270 testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
vasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem. possis ignavus haberi
et subiti casus inprovidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
275 nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
ergo optes votumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelves.
"Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
280 Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus;
[ergo non aliter poterit dormire: quibusdam]
somnum rixa facit. sed quamvis improbus annis
atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
vitari iubet et comitum longissimus ordo,
285 multum praeterea flammarum et aenea lampas;
me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cuius dispenso et tempero filum,
contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
290 stat contra starique iubet: parere necesse est;
nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? 'unde venis?', exclamat, 'cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?
295 nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.
ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?'
dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt. libertas pauperis haec est
300 pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
"Nec tamen haec tantum metuas. nam qui spoliet te
non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
fixa catenatae siluit compago tabernae.
305 interdum et ferro subitus grassator agit rem;
armato quotiens tutae custode tenentur
et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt.
qua fornace graves, qua non incude catenae?
310 maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
felices proavorum atavos, felicia dicas
saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
viderunt uno contentam carcere Romam.
315 "His alias poteram et pluris subnectere causas;
sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
nam mihi commota iam dudum mulio virga
adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
320 me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
converte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,
auditor[9] gelidos veniam caligatus in agros."

[1] praestantius py : presentius Vind.

[2] quem y : cum PAUBüch. and Housm.

[3] Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint.

[4] P defective here. Most MSS. have aut for est. Housm. reads aut tibi.

[5] praeclarum P : Housm. conj. praedarum.

[6] hic conj. by Jahn and confirmed by O and Vind.: haec F Büch.: Housm. conj. aera.

[7] Housm. adopts the conj. quem (Hadr. Valesius) : quae YPALO.

[8] Büch. and Owen read inflexu, after PVind.y : Housm. in flexu. See Journal of Phil. No. 67, p. 40.

[9] auditor PVind.Büch. (1910): adiutor y Büch. (1893).

 


Source:

THE LOEB CLASSICAL LIBRARY
FOUNDED BY JAMES LOEB
EDITED BY
G. P. GOOLD

PREVIOUS EDITORS
T. E. PAGE E. CAMPS
W. H. D. ROUSE L. A. POST
E. H. WARMINGTON

JUVENAL AND PERSIUS

LCL 91

JUVENAL AND PERSIUS
WITH AN ENGLISH TRANSLATION BY
G. G. RAMSAY

HARVARD UNIVERSITY PRESS
CAMBRIDGE, MASSACHUSETTS
LONDON, ENGLAND

Transcribed for the net by Frank Schaer[ Shaerf@CEU.HU ],
HTML by Paul Halsall


This text is part of the Internet Ancient History Sourcebook. The Sourcebook is a collection of public domain and copy-permitted texts related to medieval and Byzantine history.

Unless otherwise indicated the specific electronic form of the document is copyright. Permission is granted for electronic copying, distribution in print form for educational purposes and personal use. No representation is made about texts which are linked off-site, although in most cases these are also public domain. If you do reduplicate the document, indicate the source. No permission is granted for commercial use.

© Paul Halsall, Janaury 1999
halsall@murray.fordham.edu