Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

18 juin 1209: Raimond VI, Comte de Toulouse, promet de se soumettre
aux volontés du pape Innocent III et de ses légats.


 

In nomine Domini Nostri Jhesu Christi. Anno pontificatus domini Innocencii Pape III duodecimo, XIIII kalendas julii, ego Raymundus, comes Tholose, dux Narbone, marchio (de) Provincie, sacro sanctis reliquiis, Eucharistia et ligne Crucis Dominice coram positis, supra sancta Dei evangelia corporaliter manutacta mee, quod super singulis et utilis capitulis pro quibus a domino Papa, vel eius legato, vel legatis, seu aliis, vel ipso, inde fui vel sum excommunicatus, stabo omnibus mandatis ipsius domini Pape et vestris, magister Milo, domini Pape notario, Apostolice Sedis legato, vel alterius legati, seu nuncii Sedis Apostolice, ita videlicet ut quicquid per se, litteras suas, nuncium, vel legatum michi preceperat super universa capitula, pro quibus excommunicatus fui vel sum, bona fide, sine fraude et malo ingenio, adimplebo, super istis precipue capitulis que hic nomino:
Videlicet quod pacem aliis iurantibus dicor voluisse vitare;
Item quod iuramenta, que feci super expulsione hereticorum vel eius credentium, non servasse dicor;
Item quod hereticos dicor semper fovisse, eisque favisse;
Item quod de fide suspectus habeor;
Item quod notarios sive manuadas tenui;
Item quod dies quadragesime, festorum et temporum, qui securitate gaudere debebant, dicor violasse;
Item quod adversariis meis, qui se justicie offerebant pacemque juraverant, dicor noluisse justiciam exhibere;
Item quod Judeis comisi officia;
Item quod monasterii Sancti Willelmi et aliarum Ecclesiarum possessiones et ecclesias iniuste detineo;
Item quod incastellavi ecclesias et vicastellatas detineo;
Item quod indebita pedagia, vel guidagia, colligo vel colligi facio;
Item quod Carpentoratensem episcopum a propria sede depuli;
Item quod de interfectione sancte memorie Petri de Castronovo suspectus habete, pro eo maxime quod interfectorem ipsius in magna familiaritatem recepi;
Item quod Vasionensem episcopum et clericos eius cepi, et capi feci, et palatium eiusdem episcopi et domos canonicorum destruxi, et castrum Vasionense per violenciam abstuli;
Item quod in religiosas personas manus violentas iniecisse, et incendia et multas rapinas dicor comississe.
Super hiis, et salvariis, et super aliis, si qua potuerunt inveniri, in predicto modo iuravi, et alios jurare feci, et septem castrorum tradidi cautiones quorum nomina sunt hec: Furche, Opeda, Balme, Rocamaura, castrum Mornacii, [Faniau] in Argenteria, Monsferrandus. Si autem ea que circa supra dicta capitula et alia iniuncta michi fuerunt, in perpetuum bona fide non servavero, volo et concedo quod VIIte predicta castra cadant in commissum Romane Ecclesie, et ius quod habeo in comitatu Melgorii ad Romanam Ecclesiam plenissime revertatur.
Volo etiam ut personna mea excommunicetur, et terra supponatur ecclesiastico interdicto, et coniuratores mei, tam consules quam alii, et successores eorum, a fidelitate, jure ac servicio, quibus michi tenentur, ex hoc ipso absoluti, Romane Ecclesie pro feudis et (utilius) iuribus que habeo in villis, et civitatibus, et castris, de quibus erant tam consules, quam alii qui iuraverunt fidelitatem, facere teneantur pariter et servire; Item sub eodem iuramento et eadem pena stratas publicas securas servabo, et in eisdem penis subiacere volo, si predicta omnia non servavero, vel aliquid predictorum.

Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123, noté registre A, folio 229 v° - édité dans le "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° CCXCV, pages 48 à 50). Les mots entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes originales).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.