Fordham


IHSP


Main SourcebooksAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEast AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


About IHSP Help Page IHSP Credits

Livre des sources médiévales:

19 juin 1209: Ordonnance du légat Milon contre Raimond VI, comte de Toulouse.


 

In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocencii Pape III duodecimo, XIII kalendas julii, hec sunt precepta facta domino R., comiti Tholose, postquam fuit absolutus.
Ego Milo, domini Pape notarius, Apostolice Sedis legatus, precipio tibi, domino R., comiti Tholose, sub debito prestiti iuramenti, et sub pena ejusdem iuramenti, in forma adiecta, ut hereticos et eorum manifeste credentes in tota ditione tua detineas, tradendes cum rebus suis ad arbitrium Signatorum; reliquos vero hereticos cum Crucesignatis et sine illis fideliter persequaris;
Item precipio ut hereticos de cetero nullo tempore foveas vel defendas, nec eis unquam prestes auxilium vel favorem;
Item precipio ut dies dominicales, et quadragesime, et alios in Lateranensi concilio designatos, nullo unquam tempore violes, vel ab aliis, pro posse tuo, violari permiors;
Item precipio ut adversariis tuis, et universis ecclesiis, et domibus religiosis, et miserabilibus personis justiciam facias, cum fueris requisitus;
Item precipio ut per baiulos tuos facias coram eis conquerentibus justiam exhiberi;
Item ut ecclesias in castellatas, ad arbitrium diocesanorum episcoporum, diruas, vel etiam deserves, si quas duxerint reservendas: quas diocesanis episcopis vel aliis ecclesiarum prelatis, ad quos pertinere noscuntur, continuo tradas, ut ab eis perpetuo possideantur;
Item precipio ut ecclesias, et domos religiosas, in libertate plenaria conserves, videlicet quod in eis albergarias procurationes, vel exactiones quascumque nullatenus exigas vel percipias; et, defunctis earum episcopis, vel aliis rectoribus, ipas nullo modo expolies; nec administrationi earum seu custodie, occasione alicujus consuetudinis, vel aliqua alia te [imiteas]; sed alia, sine diminutione aliqua, eorum successoribus reserventur; electioni etiam ipsi vel alterius rectoris ecclesie faciende, per te vel per quamcumque personam, nullatenus te admiceas, nec aliquam violenciam facias, vel impedimentum aliquod prestet quamminus electio libere et canonice celebretur;
Item precipio ut pedagiorum seu guidagiorum exactiones, tam in terris quam in aquis, penitus dimittas, nisi quas begum vel imperatorum concessione probaveris te habere, nec dimissa pedagia seu guidagia deinceps resumas;
Item precipio ut salvarias ubicumque habeas dimittas nec alicubi decetero instituas nec inpedias [liberum transitum viaccarum] tam in terris quam in aquis;
Item precipio ut pacem seu treugam, secundum quod tibi injunctum fuerit, observes;
Item precipio ut de conquerentibus secundum meum, vel alterius legati, seu iudicis ordinariis, vel delegati arbitrium, justiciam facias;
Item precipio ut stratas publicas securas serves, nec transeuntes ab antiquis stratis deviare compellas;
Item precipio ut hereticos, quos diocesani episcopi, vel alii ecclesiasticorum rectores hereticis receptatores vel factores eorum tibi vel tuis baiulis nominabunt, tamquam hereticos habeas;
Item precipio ut pacem a legatis statutam, vel deinceps statuendam, jures et serves inviolabiliter secundum ipsius pacis statutus, universos homines tuos eandem pacem vitare facias, et secundum pacis statuta servata.
Item precipio ut VII castra que michi, nomine Romane Ecclesie, tradidisti, vel totum aliquid non auferas, per te vel per aliam quamcumque personam; et, si aliquid illorum fuerit per quamcumque personam ablatum, cum toto posse tuo ad recuperandum illud utiliter laborabis, et statim illud pristine custodie restituas.
Hec omnia tibi precipio perpetuo observanda, et si qua alia super predictis capitulis, vel aliis quibus excommunicatus fuisti, dominus Papa vel eius legati tibi duxerint imposterum iniungenda.

Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123, noté registre A, folio 230 r° - édité dans le "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° CCXCVIII, pages 54 à 56). Les mots entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original, ceux qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes originales).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, [email protected] if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.