Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

29 juin 1209: Autre ordonnance du légat Milon contre Raimond VI, comte de Toulouse.


 

In nomine Domini. Anno pontificatus domini Innocentii Pape III duodecimo, III kalendas julii, ego Milo, domini Pape notarius, Apostolice Sedis legatus, precipio tibi, domino R., comiti Tholose, sub debito prestiti juramenti et sub pena in forma ejusdem juramenti adiecta, ut dominum episcopum Carpentoratensem, tam in civitate quam extra, pleno iure restituas, et de dampnis datis, tam de rebus quam de fructibus, eidem episcopo resarciendis, fideiussores prestes idoneos; et universos cives Carpentoratenses a juramento, quod circa terminum tibi vel alii domino, nomine, prestiterunt, absolvas omnino, et municionem, quam sibi fecisti fieri, michi, vel cui iussero, facias assignari;
Item precipio tibi, sub eadem pena, et episcopum, et prepositum, et canonicos Vasionenses, tam in castris quia aliis pleno jure restituas; et de dampnis datis, et hedificiis destructis, et rebus aliis, et fructibus resarciendis, eisdem fideiussores prestes ydoneos; castrum autem Vasionense michi, vel ubi iussero, facias assignari;
Item precipio, sub eadem pena, ut Aragonenses, Rotharios, Coratellos, Mainadas, Vascones, vel [Bainiationes], vel quocumque alio modo nominentur, de tota terra tua et posse tue prorsus expellas, nec in alienam terram eos immittas, vel ibi concedas, nec eorum auxilio tempore ullo utaris;
Item tibi precipio ut universos Judeos, de tota terra tua et posse, ab omni administratione publica vel privata prorsus amoveas; nec unquam eos ad ipsam vel aliam restituas, vel alios iudeos ad aliquam administrationem assumas, nec eorum concilio ullo tempore contra Christianos utaris;
Item sub eodem juramento, et eadem pena, tibi precipio publicas stratas observes, salvis hiis que vel dominus Papa, vel alii, vel ego, de mandato ipsius, eodem tempore vel diverso, tibi duxerit in posterum jungenda.

Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123, noté registre A, folio 230 r° - édité dans le "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° CCXCIX, pages 57 à 58). Les mots entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original, ceux qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes originales).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.