Fordham


IHSP


Main SourcebooksAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEast AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


About IHSP Help Page IHSP Credits

Livre des sources médiévales:

Septembre 1209: Instructions secrètes données par les évêques
de la province et les légats aux envoyés qu'ils députent auprès d'Innocent III touchant l'affaire de Raimond VII


 

Ista sunt que sepius ad memoriam contra comitem revocare debemus: videlices quod Carturcensem, Aganensem et Ruthenensem episcopatus in totum destruxit, castra et jura episcoporum omnino occupando; Rutenensem ecclesiam et castellatam tenet, et omnia jura episcopatus invasit.
Item quod tres uxores vivas habet, quarum una est heretica, cui certam prebendam concessit.
Item predicit se emisse matrimonium suum ab Ecclesia Romana, quem meretricem vocat, pro ducentis marchis argenti.
Item quod, cum pecunia Tholosanorum et aliorum hereticorum, modo ad Ecclesiam Romanam accedit, predicens manifeste ac seprans quod per peccuniam suam corumpere curiam romanam possit, et penam evadere commissorum; ita quod quastella, villas et alia jura in ecclesiis, religiosis personis, viduis, pupillis, militibus, baronibus, et aliis personis abstulit violenter, restituere non cogatur, neque dampna, data supradictis personis, aliquatenus resarcire. Quod si obtinuerit, erit eror novissimus priore deterior, et tota provincia ad antiquum cahos revocabitur.
Item ista si castra comitis in quibus sunt heretici et credentes: Castrum Novum infectum est heretisse pravitatis, mansus castri Sancti Martini, Avinio, Monferam, Montem Maurum, Isser, castrum Sancti Felicis, Monbrun, Montem Esquivum, castrum Sarracenum, Montemalbanum; apud Galacum plures sunt credentes; totum Montem Agunt, plenum Rabastenx, Sancti Marcelli castrum, Verfolium et plura alia que sunt sub jurisdictione comitis Tolose, castrum Sancti Pauli, Seneganz, Rocadarifat, Quadalvit, Granulet; Sestarolo plures sunt credentes, Lautario, Quaraman, Auriaac, Grepia, Causac, Vasezia et multa alia.
Item dicatis domino Pape et cardinalibus, quod modo est mors et vita clericorum et ecclesiarum Provincie in manibus eorum, precipue si comes Romam fuerit absolutus, et si recuperaverit castra sua priusquam satisfaciat ecclesiis et aliis personis quas bonis hominibus spoliavit.
Item si fore allegaverit comes, quod ipse gravetur in expensis castrorum, respondere potestis quod similiter alii gravantur barones, si comes Fulgariensis, illi de Baucio, et ceteri qui sunt et semper fuerunt cum Ecclesia, nec tamen sua castra resposcunt, immo alia offerent melioraque; non posset alias pax et tranquillitas in Provincia illa servari.
Item si forte comes dixerit se satisfecisse juxta tenorem litterarum, quas nuncii eius representaverunt a curia per alphabetum divisas, respondeans quod nec per illas satisfecit. Hec autem sunt litere: « Ego B., Axitanus archiepiscopus, ego R., quondam Tolosanus episcopus, ego P., prior domus Hospitalis Jherosolomitani in Tolosa, juramus nos accepisse mandatum a comite Tholose, et mandatum illud non fuisse postmodum revocatum, ut offeramus vel ex parte sua quod, si ad partes suas legatum miseritis, ipse ad mandatum illius prestabit sufficientissimam cautionem, in castris, obsidibus, fidejussoribus, juramentis secundum providenciam eiusdem legati; et tam castra quam obsides asignabit, et tradet illis personis, quibus legatus mandaverit tenenda et custodienda, donec ipse comes, bona fide, adimpleat universsa mandata, que sibi facerent super eliminatione hereticorum et reformatione pacis, et super purgatione fidei sue; quibus pactis, obsides et castra restituantur, et eadem fideiussores promitentes absolvantur. Super aliquis quos pro quibus excommunicatus asseritur, [standi dam] mandamenti vostris secundum arbitrium legati, sufficientem causionem prestabit, quamvis eam non expresserit nobis eidem, quam eam vobis exprimere non valemus ». Preterea si fecisset quod et illis litteris continuetur non tamen castra recuperare deberet, quousque satisfaciat, sicus juravit, super XV articulis, qui superius exprimuntur in forma quam, ante quam absolveretur, iuravit.
Item dicatis quod castra illa ceciderunt in commissum Romane Ecclesie, pro eo quod ex ipsis que sibi precepta fuerunt, michi fecit.
Item dicatis quod ceciderunt jure quod habebat in comitatu Melgorii.
Item dicatis quod communi consilio legatorum, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, et multorum prudentum, ita ligatus fuit comes, et ceteri barones, scilicet per ingnorancias, cautionem castrorum, et per juramenta propria, et per conjuratores alios, quia ita sunt fere omnes infideles, ut etiam vix ad rectitudinem valeant cum tanta causione teneri.
Item si forte dixerit quod satisfecerit Carpentoratensi et Vasionensi episcopis, quorum alterum scilicet Carpentoratensem deiecerat de civitate sua, et per trienium fere omnes redditus collegit, et alterum in vinculis tenut, item dicatis quod coactus restituit eis qusdam possessiones, tamen non omnes; et de palaciis, et aliis edificiis destructis, et dampnis datis, michi adhuc eis restituit.
Item dicatis in consilio Avinionensi, de consilio legatorum, archiepiscoporum et episcoporum, XXIIIIor abbatum, et tocius approbacione concilii excommunicatus fuit, et terra ipsius tota supposita interdicto, nisi usque festum Omnium Sanctorum veniret ad presenciam legatorum, et conquerentibus de se satisfaceret competenter.
Item dicatis quod vitea multociens citatus fuerat, et dictum fuerat ei alegatis viva voce, ut satisfaceret querelantibus de se, et preceptum fuerat ei sub debito juramenti; ipse tamen contempsit juramentum, et nichil fecit.
Item dicatis quod in exercitu signatorum, quasi proditor et hereticus habebatur; neque habeat XXX militem, ut dicunt illi qui plenius veritatem noverunt.
Item dicatis quod habet secum duorum pessimos tirannos et percecutores Ecclesie: Adhemarum de Pictavia et Geraldum Ademarii de Montilio, quorum uterque excommunicatus est, et terra suppossita et interdicto propter pedagia, rapinas et alia malesficia.
Item dicatis quod Geraldus Ademarii tenet Montilium a domino Papa, et bene percequitur ecclesiam quantum potest, et cum jurasset redder municionem Montilii, legato manifestissime dexeravit.
Item si comes dixerit quod, nisi dominus Papa reddiderit ei castra, gueram faciet, et totam terram in confusionem revocabit antiquam, respondeatis quod non posset aliquam ratione guerram facere vel discordiam se juvare, quandiu castra fuerint in Ecclesie potestare, [imo] esset facillimum ipsum exterminari de terra.
Plus etiam dicatis quod, si dominus Papa castra ei reddiderit, antequam satisfaciat competentes querelantibus in universis, guerram faciet, et, si poterit, destruet totam patriam

Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1125, noté registre C, folio 79 r° - édité dans le "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° CCC, pages 58 à 63). Les mots entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original, ceux qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes originales).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, [email protected] if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.