Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

25 février 1307 : Exécution capitale dans la vallée de Montferrand (Hérault)


Anno Dominice Incarnationis millesimo trecentesimo sexto, scilicet quinto kalendas marcii, domino Philippo illustrissimo rege Francorum regnante.

Noverint universi quod vir nobilis et discretus dominus Guillelmus de Felgariis domicellus, castellanus Montisferrandi pro reverendo in Christo patre domino Petro, Dei gratia Magalonensi episcopo, exsequendo quamdam sententiam condempnatoriam, nuper latam in curia castri predicti de Monteferrando per venerabilem et discretum virum dominum Caufridum Cavallerii jurisperitum, judicem totius terre dicti domini Magalonensis episcopi, contra Johannem de Podio, alias vulgariter appellatum Maladent laycum, barberium de civitate Aniciensi, prout de dicta sententia constat per notam inde receptam et scriptam manu mei notarii infrascripti.

Dictus inquam, dominus castellanus dictam sententiam exsequendo, accessit personaliter, una mecum notario et testibus infrascriptis, et dicto Johanne Maladent, ad nemus vulgariter appellatum Arbossier; quod quidem nemus situatum est in parrochia Sancti Michaelis de Agusanicis, et confrontatur dictum nemus ex duabus partibus cum honore Sancti Spiritus domus de Ferreriis, et ex alia parte cum honoribus domus Templi.

Et in dicto nemore superius confrontato, dictum Johannem Maladent palam et publice per collum suspendi cum laqueo funis fecit, et stare quousque mortu[u]s fuerit.

Et inde ipso mortuo, ut premittitur, et suspenso, funem in quo suspensus extiterat et etiam adhuc erat, cum gladio scindi fecit, et ipsum suspensum inde igneis flammis tradi, et comburi totaliter ac cremari ibidem in nemore supradicto, juxta ipsius late sententie continentiam et tenorem.

De qua quidem exsecutione ac etiam de omnibus et singulis aliis suprascriptis dictus dominus castellanus peciit sibi fieri ad eternam rei memoriam publicum instrumentum, per me notarium infrascriptum.

Facta fuit presens exsequtio in loco superius confrontato, anno et die quibus supra, circa horam prime, in presencia et testimonio Jacobi Calmeti et Petri Calmeti de Vallefennesia, Laurentii Salvatoris et Stephani Martini de Tribus Viis, Martini Durbandi et Bernardi Textoris de Sancto Matheo, Raimundi Fanabregol et Petri Carbonerii de Sancto Johanne de Cocullis, Johannis Sabaterii et Bernardi de Lirone de Matellis, Petri de Roca et Johannis de Roca de Fontanesio, et plurium aliorum, ac mei Johannis de Fronilla, publici in Montepessulano et in tot regno Francie auctoritate regia notarii, qui a dicto domino castellano, ut supradictum est, requisitus hec scripsi et signo meo consueto signavi.

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette, tome IV, Montpellier, 1923-1924, charte n° MCCXVI, pages 15 à 16. Original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1127, noté registre E, folio 315 r°.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.