Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

1135: Serment de fidélité prêté par Guillem VI,
seigneur de Montpellier, au comte et à la comtesse de Melgueil.


 

Ego, Guillelmus de Monte Pessulano, filius Ermensendis, te Berengarium Raimundum, filium Dulcie, nec te Beatricem, filiam Guillelme, non capiam, nec auferam vobis vitam neque membrum, nec homo, nec femina, mea arte, nec mea ope, nec meo consilio; neque auferam tibi, Berengario Raimundo, Beatricem uxorem tuam, nec aliquid homo, nec femina,mea arte, nec mea ope, nec meo concilio, neque castrum Melgorii auferam vobis, nec inde auferam; nec aliquid homo, nec femina, mea arte, nec mea ope, nec meo consilio. Et si aliquid homo, vel femina, abstulerit vobis castrum Melgorii, vel alium vestrum honorem, in Sustantionensi comitatu pertinentem ad castrum Melgorii, postquam me consilio comonueritis per sacramentum, et de illa comonitione non substraham me, ego inde recte ero vobis adjutor. Et si aliquid homo, vel femina, vos ceperit, ego cum eo finem, pacem, nec societatem nullo modo habebo, donec tu eis liberatus a captione, sine omni redemptione honoris et peccunie. Et si aliquid homo, vel femina de Sustantionensi comitatu, in hoc ipso comitatu vobis guerram fecerit, ego inde vobis recte adjutor ero, exceptis fratribus meis, et excepto Bernardo de Andusia et infantibus suis, et Raimundo Trencavillo, et exceptis meis hominibus; sed si mei homines nolentes facere justiciam guerram vobis facerent, ego de hoc non manutenebo contra vos, et castrum de Monte Ferrando, et ipsum Montem Ferrandum, postquam a me redemptus fuerit, et eum vobis restituero, recognosco in eodem sacramento.

ltem ab hac hora in antea Melgoriensam monetam non faciam contrafacere, nec aliam monetam argenti fieri faciam in Montepessulano, nec in toto Sustancionensi comitatu nec in alio loco comitatu, contra istam, nec homo, nec femina, meo consilio, nec ingenio meo, nec arte mea. Et si homo, vel femina in toto Substancionensi comitatu hoc fecerit, cum vos per nuncios vostros, vel per nuncium me commonueritis, et de illa commonicione non substraham me adjutor vobis sine enganno inde ero. Hoc autem de moneta ego ita tenebo vobis et attendam, si vos tenueritis michi, et non violaveritis illud quod michi jurasti de moneta et de tribus denariis: videlicet si vos violaveristis illud quocl jurastis michi de moneta et de tribus denariis, ego non vero vobis in sacramento quin possem eam facere; sed vos eritis michi et succesoribus meis saccramento obligati. De aliis vero omnibus que suprascripta sunt, excepto de moneta, vobis ero obligatus in perpetuum sine omni retentione.

Testes sunt: Leodegarius Avinionensis episcopus, Raimundus de Baucio, Guillelmus Raimundi Senescale, Raimundus de Mostiol, Rostagnus de Arzaco , Raimundus de Andusia, Bernardus de Piniano, Pontius Bermundi de Somare , Guillelmus de Valle mala, Raimundus de Castriis filius Poncii de Monte Lauro, Poncius Ademarius de Monte Arnaldo, Bertrandus de Salve, Guillelmus Giraldi, Dulcianus, Olricus Adalguerii, Lambertus de Paleata, Guillelmus Leterici, Bernardus Leterici, Amelius Guiberti , Johannes Bertulfus, Petrus Angeli.

Factum est hoc, sicut suprascriptum est, apud Molinas in presencia suprascriptorum et aliorum multorum anno Incarnatione Domini M C XXX V.

 

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome I, Montpellier, 1912, charte n° LXIII, pages 126 à 128 (original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1125, noté registre C, folio 73 v°).

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.