Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Octobre 1260 : Vidimus et confirmation du Roi pour la vente de biens d'Olivier de Termes à l'abbaye de Fontfroide (Aude)


Vidimus et confirmation par le roi Saint-Louis de la vente faite en octobre 1260 par Olivier de Termes à Othon, abbé de Fontfroide, du château de Tuchan , du village de Paziols et de ses biens de Ségure, pour la somme de 50 000 sols tournois (les crimes d’hérésie, de faidiment et autres droits de haute justice étant toutefois réservés au Roi). Cette vente est l’une des nombreuses ventes effectuées par Olivier de Termes entre 1257 et 1262, probablement dans le but d’obtenir des liquidités en prévision d’un nouveau départ en Terre Sainte, ou afin de régler les dettes qu’il avait pu contracter lors d’un précédent départ.

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod Nos, litteras dilecti et fidelis nostri, Olivierii de TERMINIS, vidimus in hec verba :

In Nomine Domini, Anno Incarnationis eiusdem, Millesimo ducentesimo sexagesimo, mense octobri.Noverint universi quod ego Oliverius de TERMINIS , non inductus ab aliquo, nec deceptus, cum magna deliberacione, per me et meos, presentes et futuros, vendo et titulo perfecte vendicionis trado vobis fratri Othoni, abbati Fontis-Frigidi, Cisterciencis Ordinis, Narbonensis diocesis, et conventui eiusdem domus, presenti et futuro, et omnibus successoribus vestris, imperpetuum, castrum meum de TUXANO et villam meam de PASULIS, cum omnibus pertinentiis et appenditiis suis, longe et prope, cum omnibus hominibus et feminis, cum feudis et feudalibus, cum omnibus edificiis suis, intra et extra, cum molendinis, aquis, pratis, pascuis, nemoribus, silvis, terris cultis et incultis, donacionibus, juridictionibus, justiciis,firmantiis, districtibus, et generaliter cum omnibus rebus quas ego ibi habeo et habere debeo aliquo jure, vel aliqua ratione, et cum omnibus illis rebus quas ibi aliquis miles, vel alius, a me vel pro me, tenet, et cum omnibus suis terminiis, vel terminalibus, censibus, agrariis, laudimiis et foriscapiis, et omnibus aliis iuribus que ibi habeo.Vendo etiam vobis, iura omnia que habeo et habere debeo in castro de SEGURA, et in omnibus pertinentiis et appendiciis suis, et dominium, ac ius feudi quod habeo in predicto castro de SEGURA, et specialiter ac generaliter omnia que habeo et habere debeo in omnibus supra dictis locis, vel rebus, ratione proprietatis, dominii seu feudi, et omnes acciones, michi vel meis competentes, racione predictorum castrorum, vel locorum, et alia iura in vos et successores vestros transfero.Supradictam autem vendicionem, vobis et successoribus vestris facio pro precio quinquaginta milium solidorum Turonensium de quibus me teneo per paccatum.Predicta autem omnia tenebitis vos et successores vestri a domino Rege Francorum et successoribus suis et idem dominus Rex et sui habebunt impredictis omnibus, hereses et faydimenta et alias iusticias.Et in hominibus predictorum locorum habebunt exercitum et cavalcatam.Et ad maiorem firmitatem et perhempnem huius rei memoriam, presentem cartam feci sigilli mei munimine roborari.

Nos autem, ad peticionem eiusdem Oliverii, predictam vendicionem, prout superius continetur, volumus, concedimus et auctoritate regia confirmamus, salvo in omnibus jure nostro predicto et jure etiam alieno.Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri.Actum Parisius, Anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo, mense octobri.

Source: Archives Départementales de l’Aude, Liasse H 206 (Abbaye de Fontfroide).

Auteur de la transcription: Bernard PERICON bpricon@europost.org


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.