Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

31 août 1311 : Fustigation d'un voleur, ordonnée par la cour de Montferrand (Hérault)


Anno Incarnationis Dominice millesimo trecentesimo undecimo, scilicet pridie kalendas septembris, domino Philippo rege Francorum regnante, noverint universi quod Bernardus Teulerii bajulus Sancti Mathei, Petrus Bernardi bajulus de Cecellesio, Almaricus Johannis et Guillelmus de Barra servientes curie Montisferrandi pro domino in Christo patre domino Johanne, miseratione divina Magalonensi episcopo, mandato ut asserebant nobilis et discreti viri domini Guillelmi Arnaudi Mascaronis, castellani castri Montisferrandi pro prelibato domino Magalonensi episcopo, fecerunt fustigare, escobando et verberando quemdam hominem, vocatum Berengarium Antoni, sartorem, qui plura et diversa latrocina et maleficia dicebatur, comississe infra terram et jurisdictionem dicti domini Magalonensis episcopi, videlicet fustigando ipsum et verberando in manso vocato del Cayret, alias de na Guiraudeta, et in ejus pertinentiis, siti infra parrochiam Sancte Crucis de Quintillanicis, ubi dictus dominus Magalonensis episcopus habet altam et bassam jurisdictionem et merum imperium.

Item consequenter fuit dictus fustigando et verberando usque ad Sanctam Crucem de Quintillanicis, et deinde usque ad mansum vocatum de la Meulla, situm infra dictam parrochiam Sancte Crucis; et in area dicti mansi fuit solutus et relaxatus per dictos executores.

Et ibidem preconisari fecerunt dicti executores, pro parte curie castri Montisferrandi domini Magalonensis episcopi, quod nullus alicujus conditionis existens esset ausus venari nec capere, infra jurisdiccionem dicti castri, perdices, cirigrillos, neque columbas, sub pena sexaginta solidorum turonensium presenti curie applicanda.

Predicta omnia et singula [facia fuerunt] anno et die, et loco quibus supra, palam et publice, et in pace sine contradictione aliqua cujusquam, presentibus testibus ad hec specialiter vocatis Petro Fabri de Tribus viis, Guillelmo Bozcari sabaterio de Sancto Matheo, Jacobo de Morteriis, Johanne Laboni, Guillelmo Aymidali, Petro Rebolli, Raimundo de Curtibus, et pluribus aliis, et me Raimundo de Morteriis, notario publico domini Magalonensis episcopi, qui hiis omnibus et singulis interfui, et vocatus et requisitus per dictos exequtores hec omnia et singula scripsi et signo meo signavi.

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette, tome IV, Montpellier, 1923-1924, charte n° MCCLXX, pages 156 à 157. Original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1127, noté registre E, folio 230 v°.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.