Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Testament de Guillaume, Comte de Toulouse
(version du Cartulaire de l'abbaye de Gellone - Saint-Guilhem-le-Désert). Dimanche 14 décembre 804


 

  1. In Christi nomine, ego, Guilelmus, gratia Dei, comes recogitans fragilitatis
  2. mee casus humanum, idcirco facinora mea minuanda vel de parentibus
  3. meis, qui defuncti sunt, id est genitore meo Teuderico,
  4. et genitrice mea Aldana, et fratribus meis Teudoino, et Adalelmo,
  5. et sororibus meis Abbana, et Bertana, et filiabus meis et filiis Bar-
  6. nardo, Guitcario, Gotcelmo, Helmbruc, et uxoribus meis,
  7. Gunegunde, et Guitburgi, et nepote meo Bertranno,
  8. pro nobis omnibus superius nominatis, dono ad monasterium, quod di-
  9. citur Gellonis, situm in pago Lutovense, juxta fluvium Araur, construc-
  10. tum in honore Domini, et Salvatoris nostri Jhesu Christi, et Sancte Marie semper Virginis,
  11. et Sancti Michahelis archangeli, seu apostolorum gloriosorum Petri, et Pauli, necnon et Sancti Andree,
  12. omniumque apostolorum, quod ego, prefatus comes, Guilelmus, construere in causa dom-
  13. ni et senioris mei, Karoli, jussi, et ex doctrina venerabilis patris Benedicti
  14. monachos et abbatem posui, ut Domino Deo iugiter ibi deserviant, donatumque in perpe-
  15. tuum esse volo, hoc est res meas, que sunt in pago iam dicto Lutovense, in
  16. primis videlicet fiscum Litenis cum ecclesiis Sancti Johannis et Sancti Genesii, sub omni in-
  17. tegritate, cum villis et villaribus, vineis et campis, cultis et incultis, arboribus
  18. fructiferis et infructiferis, pascuis, pratis, molendinis, piscatoriis, aquis
  19. aquarumque decursibus, quantumcumque ad ipsum fiscum, et ad colonicas ipsius
  20. respicit vel aspicere jure videtur, omnia dono, trado ad proprium perhaben-
  21. dum omni tempore. Habet vero has conlaterationes, et infrontaciones ab ho-
  22. riente sicut currit flumen Araur, a meridie sicut torrens Licatis dimergit
  23. in ipso flumine, ab occidente infrontat in ipso Aviso, qui discurrit per
  24. concava montium, in bodena antiqua, que est in supercilio montis, ab aqui-
  25. lone usque in terminio monasterii. Similiter dono in Marcomitis vil-
  26. la, quantumcumque Deodatus presbiter ibidem, dato precio, compararavit, vel
  27. quantum ibidem a me possessum est. Similiter dono villam Saturatis,
  28. cum ipsa ecclesia Sancti Saturnini, cum omni integritate, cum casis, casaliciis, cam-
  29. pis, vineis, pratis, silvis, garricis, ortis, molendinis, aquis, aquarumque
  30. decursibus, quantumcumque ibidem visus sum habere vel possidere, culta et incul-
  31. ta, ad ipsam casam Dei dono ad habendum. Similiter dono in Canneto vil-
  32. la quantumcumque ibidem visus sum habere vel possidere; in pago quoque Mag-
  33. dalonense, in villa Soregia, quantumcumque ibidem visus sum habere, vel possidere.
  34. In pago vero Albiense, dono villam Noviciacum seu Quiciacum, cum omni
  35. integritate sua, vel cum omnibus adiacentiis suis. Similiter dono in pago
  36. Rutenico, in villa Bracoialo, mansos duos cum vineis, terris cultis et incul-
  37. tis, quantum ad ipsos mansos aspicit, et aspicere videtur. Ista omnia superius
  38. nominata, ego Guilelmus iam dictus comes, pro me, et pro predictis personis dono,
  39. trado, atque transfundo ad iam dictum monasterium Gellonis, et altariis
  40. ibidem consecratis, et monachis, et abbatibus tam presentibus quam futuris, pro eterna remunera-
  41. tione, ut Deum omnipotentem per omnia possimus habere propicium, et ut idem monachi
  42. laudantes ibi Deum assidue habeant unde possint vivere. Si quis vero,
  43. quod futurum esse non credo, vel ego ipse, aut aliquis de heredibus meis, seu
  44. quelibet persona contra hanc donationem meam quam ego prompto animo vel ple-
  45. nissima voluntate facio, venire, aut inrumpere, vel aliquid disrumpere temp-
  46. taverit, non ei liceat facere. Quod si presumpserit, Dei omnipotentiam exoro,
  47. ut ipse ultionem sumat in eo, quia notum sit omnibus hominibus hunc onorem
  48. a me possessum, tam ex horiginali parte quam etiam ex adquisitione, absque
  49. ullius persone querimonia. Facta est hec donatio XVIIII kalendas januarii, feria I,
  50. anno XXXIIII, regnante domno nostro Charolo, rege Francorum, et Langobar-
  51. dorum, ac patricio Romanorum, et anno IIII, Christo propicio, imperii ejus. Signum
  52. Guilelmi - S. Barnardi - S. Gotcelmi - S. domni Teuderici - S.
  53. Gamardi - S. Fulcoaldi - S. Rangavi - S. Nictardi - S. Mauringi - S.
  54. Sibaldi - S. Giraldi

 

Notes: Sur le cartulaire, la première ligne et la troisième, ainsi que l'emplacement des noms figurant au début de la charte ont été grattés.

Source: Archives Départementales de l'Hérault, 5 H 8, f° 64 r° à 64 v° - version originale, (acte publié avec quelques variantes dans le « Cartulaire de Gellone », de Paul Alaus, l'abbé Cassan et E. Meynial, imprimé chez Jean Martel Ainé, imprimeur de la Société Archéologique à Montpellier en 1897 - charte CLX, pages 144 à 146).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.