Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Août 1395: Confirmation relative au syndicat perpétuel de la ville de Sumène (Gard).


Karolus dei gracia francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris, nos litteras seu instrumentum sentencie arbitralis infrascriptum vidisse; formam que sequitur, continentes.

In dei nomine, amen. Anno incarnacionis eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo quarto, et quarta die mensis Septembris, illustrissimo principe domino Karolo dei graciâ Francorum rege regnante, noverint universi presentes pariter et futuri, quod cum verteretur questionis materia, discordie, jurgii et rancoris inter Gaucellum Filioli, Petrum Beraudi, Guillelmum Faye, Petro [1] de Campobladeto, Guillelmum Borasii, Bernardum Vabri, Guillelmum Fontesii, Raymundum Colhonhac, Johannem Squiriolis [2], Franciscum de Bruco, Johannem Colhagerii, Johannem Borzedas, Petrum de Leta [3], Petrum Portaleni, Raymundum Richardi, Bertrandum Guilhalmandi, Johannem Costa, Petrum de Maderiis, et Raymundum Petri de Astuzano, ville et parrochie Beate Marie de Sumena, nomine suo proprio, et nomine et vice omnium aliorum hominum ville et parrochie predicte de Sumena, et universitatis eiusdem, absentibus, agentes, ex una parte; et nobilem et potentem virum Bertrandi Petri, dominum barroniarum Agantici, Petre Fortis, Castriarum et terre et Baronie Arisdii, defendentem, ex parte altera; in et super eo, videlicet, ex eo et pro eo, quia dicti homines nomine dicte universitatis, dicebant et asserebant se habere, et habere debere scindicos perpetuales et consiliarios de habitatoribus dicte ville et parrochie de Sumena; qui sondici [4] et consiliarii quolibet anno per homines universitatis predicte, seu majorem partem eiusdem, eligi et creari debent quolibet anno et annis singulis per infinitum : quare petebant a dicto domino Arisdii, eis dare et concedi perpetuo et instrumentum, scindicos et consiliarios perpetuales, qui potestatem habeant se congregandi pro negociis et causis dicte ville et universitatis eiusdem, et aliam [5] potestatem habeant, qui [6] scindici communiter habere debent et habere consueverunt.

Item dicebant et asserebant predicti homines, nominibus quibus supra, se et dictam universitatem, esse in possessione et saisina pacifica et quieta et franquesiam et libertatem ac immunitatem capiendi et adrehurandi [7] pro omnimoda eorum voluntate, et absque licencia et requisicione dicti domini et curialiorum suorum, omnes et quascumque mensuras bladi, vini, salis et olei, et omnia pondera; et hoc per decem, viginti, triginta, quadraginta annos et ultra, per tantum tempus, quod memoria hominum in contrarium non existit; quas quidem mensuras, dicebant dictum dominum Arisdii, seu eius curiale, de novo et de facto cepisse, ipsos homines et universitatem predictam de sua possione [8] expoliando, et dictas franquesias et libertates infrangendo [9] indebite et de facto; salva tamen reverencia et honore dicti domini Arisdii et curialim suorum: quare petebant a dicto domino Arisdii, dictas mensuras eisdem reddi et restitui, et ipsos in dicta sua possessione, reintegrari et dictas franquesias confirmari, laudari et approbari.

Item dicebant et asserebant prenominari homines, nominibus quibus supra, quod dictus dominus Arisdii non tenetur neque debet de jure et equitate, aliquos homines neque mulieres dicte universitatis, pro aliquali causa civili vel criminali, extraliere, citare neque vexare extra locum seu villam de Sumena, sed ibidem tantum ad judicium evocari; maxime cum dicta villa de Sumena sit insignior aliis villis et locis dicte terre et baronie Arisdii, et dicta villa dictus dominus tenet et habet bajullum, notarios et servientes, nonnullos alios officiarios ibidem continue commorantes; et ideo petebant a dicto domino, et eumdem humiliter requirebant, supplicando, quatinus eisdem hominibus det et concedat dictam libertatem, cum de jure et equitate predicta procedant; dicto vero nobili Bertrando Petri, domino baroniarum predictarum, in contrarium dicente et asserente; et primo, ad petita per dictos homines super facto scindicorum et consilliariorum, dicebat ipsos homines non habere scindicos nec consiliarios, cum non sit usitatum in dicta villa.

Quantum vero ad petita super facto dictarum mensurarum et ponderum, dicebat et asserebat ipsos homines nec universitatem predictam, minime esse ne [10] fuisse in possessione capiendi nec adrechurandi dictas mensuras et pondera, ac esse consonum, cum [11] talia pertineant et pertinere debeant eidem domino de [12] suis curialibus, et non alteri : quare ad predicta supra per dictos homines petita, dicebat se minime teneri : ad alia vero requisita et supplicata eidem per dictos homines, dicebat se fore paratum dictis hominibus super predictis facere quod fuerit de equitate consonum. Tandem dicte partes; videlicet, predicti homines universitatis predicte ville et parrochie de Sumena, pro se et suis successoribus, et pro aliis hominibus dicte universitatis, absentibus, et dictus dominus dictarum baroniarum, pro se et suis successoribus, in et super dictis questionibus, peticionibus, litibus, rancurii [13] et demandis quas una pars contra alteram habebat, faciebat, habere seu facere poterat super predictis et omnibus singulis dependentibus seu emergentibus [14] ex eisdem, et eis connexis, compromiserunt gratis [15] amicabiliter [16], inter se et [17] venerabilem virum magistrum Durantum de Tremalis, bacallarium in legibus, et gubernatorem dictarum baroniarum, pro dicto domino, et in discretum virum Petrus Fillioli, dicte ville de Sumena, tanquam in arbitros, arbitratores seu amicabiles compositores, per dictas partes communiter et concorditer electos; dantes et concedentes dicte partes, nominibus quibus supra, dictis arbitris, arbitratoribus seu amicabilibus compositoribus, plenam et liberam potestatem, auctoritatem, ac speciale et generale mandatum supra dictas questiones, petitiones, controversias et demandas parcium predictarum, audire, diffinire, declarare, pronunciare et terminare, partibus presentibus vel absentibus, seu una presente et altera absente, citatis dictis partibus vel non citatis, seu una citata et altera non citata, jure ordine servato vel penitus pretermisso, stando vel sedendo, in quocumque loco, et quocumque die eciam si feriata vel non feriata jam existat, dandoque de jure unius partis, alteri parti, pro eorum plenaria et omnimoda voluntate; promittentes dicte partes, nominibus quibus supra, sibi ad invicem, venire ad dien [18] et dies, locum et loca eisdem cel earum alteri, per dictos arbitros, abitratores seu amicabiles compositores assignandos et assignanda, et cognicionem, diffinicionem, declaracionem, determinacionem et pronunciacionem, sentenciam et preceptum dictorum arbitrum seu amicabilium compositorum, per eosdem super predictis arbitrandis, diffiniendis, cognoscendis, pronunciandis, determinandis, ordinendis [19], declarendis [20], et faciendis, tenere, servare et inviolabiliter custodire, laudare, emologare, ratifficare, approbare et conservare ad ipsorum dominorum arbitrum, arbitrorum seu amicabilium compositorum, omnimodam voluntatem et simplicem requisicionem: et voluerunt dicte partes, nominibus quibus supra, quod presens compromissian, et contenta in eodem, duret et durare possit et valeat hinc ad diem dominicam proximo futuram; [21] dicte partes, quibus supra nominibus, se non fecisse aliquid nec dixisse in preterito, nichilque dicere seu facere in futurum, quominus predicta omnia et singula in se minorem obtineant perpetuam roboris firmitatem; renunciantes inde super premissis omnibus, scienter et expresse omni accioni et decepcioni, proclamacioni, appellacioni, et arbitrio boni viri, et juri dicenti compromissum non debere fieri, cum religione juramenti, et omni alii juri canonico et civili usui, racioni et consuetudini, auxilio et beneficio quo vel quibus contra predicta vel aliquid predictorum, venire seu facere possent, seu se juvare in aliquo seu tueri; et hec omnia universa et singula supradicta, sic tenere, servare, custodire, attendere et complere, et in nullo contrafacere, dicere vel venire, nec venire facere, de jure vel de facto, aliqua racione sive causa, promiserunt dicte partes, nominibus quibus supra, sibi ad invicem, per solemnem et validam stipulacionem, et sub obligacione et ypotheca omnium bonorum suorum et dicte universitatis, presencium et futurorum. Et ut premissa omnia majoris firmitatis presidio fulgeantur, juraverunt ad sancta dei Euvangelia ab ipsis partibus et qualibet earumdem, corporaliter gratis tacta, sub utriusque juris renunciacione ad hec necessaria, pariter et cauthela; de quibus omnibus, partes predicte et queque earum, nominibus quibus supra, pecierunt sibi et cuique earum, fieri publicum instrumentum et publica instrumenta, per me notarium subscriptum. Acta fuerunt hec Sumene, in hospicio Guillelmi Bertrandi. Testes presentes fuerunt nobiles Martinus de Barrio, domicellus; Petrus Cambonis parrochie Sancti Andree de Magecolis; Astorgius Picoti, de Marologio; Petrus Cazanova, habitator mansi de Mercorio, parrochie Sancti Juliani de Navi; et ego Bernardus Guiraudi, clicus [22], notarius publicus regius suprascriptus [23].

Consequenter eadem die comparuerunt partes predicte, nominibus quibus supra, et queque earum, coram dictis dominis arbitris, arbitratoribus seu amicabilibus compositoribus, et cum influancia eosdem requisierunt ut dictas questiones, rancuras, lites, peticiones, controversias et demandas quas habent inter se, diffiniant, declarent, pronunciant [24], determinant [25], juxta potestatem eis super attributam per partes predictas; et incontinenti, dicti domini arbitri, arbitratores seu amicabiles compositores, audita requisicione parcium predictarum, processerunt ad declaracionem et diffinicionem, determinacionem, pronunciacionem et arbitracionem predictarum questionum, in hunc modum.

Ad hoc, nos Durantus de Tremalis, baccallarius in legibus, et Petrus Filioli, predicti arbitri, arbitratores seu amicabiles compositores, per dictas partes amicabiliter, concorditer et communiter electi, visis, auditis et diligenter examinatis dictis questionibus, peticionibus, litibus, controversiis, rancuris et demandis, quas una parcium faciebat seu facere poterat contra alteram, et omnibus et singulis dependentibus seu emergentibus et eis connexis; visis eciam instrumentis, probacionibus, racionibus et documentis predictis, et factis ac eciam dictis per utramque parcium predictarum, volentes earumdem parcium parcere laboribus et expensis, habitoque super premissis peritorum et proborum virorum diligenti consilio, et tractatu cum partibus antedictis, pro bono pacis et concordie, presentita [26] intencione ipsarum parcium, et quasi de voluntate et consensu earumdem, dicimus, diffimus [27], declaramus, arbitramus, et arbitrando pronunciamus, precipimus et statuimus et ordinamus sub obligacione et juramento in dicto compromisso contentis, in hunc modum.

Ita, videlicet, quod dictus dominus Arisdii, pro se et suis successoribus, det, donet et concedat perpetuo hominibus predictis, presentibus, stipulantibus et solempniter recipientibus pro se et suis successoribus, et aliis hominibus absentibus dicte universitatis, ville et parrochie de Sumena, et singularibus eiusdem, et eorum perpetuo successoribus, tam presentibus quam futuris; videlicet, duo scindicos et quatuor consiliario perpetuos de habitatoribus dicte ville et parrochie de Sumena; qui dicti duo scindici et quatuor consiliarii, seu eorum officium [28], annis singulis perpetuo et infinitum [29] eligantur in festo omnium sanctorum, vel circa, ante vel post, per homines dicte universitatis, seu majorem et saniorem partem eiusdem, qui pro tunc presentes fuerunt in dicta vocacione; quorum officium non duret nisi per unum annum continuum; qua electione facta per dictos homines universitatis predicti [30], seu majorem partem eiusdem, dictorum duorum scindicorum et quatuor consiliariorum, dicti duo scindici et quatuor consiliarii sic electi, jurent et jurare tenentur in manibus vicarii dicte terre et baronie Arisdii, pro dicto domino Arisdii, si contingeret ipsum esse in dicta villa; et si ipsum contingeret non esse in dicta villa, in manibus baiuli de Sumena, vel eius locumtenentis, pro dicto domino Arisdii, quod bene et fideliter se habebunt in dicto officio, et quod nichil facient seu procurabunt contra dictum dominum Arisdii et suos, indebite seu injuste; qui scindici cum consilio dictorum quatuor consiliariorum per dictam universitatem seu majorem partem eiusdem, annis singulis, ut est dictum, eligendorum, potestatem habeant se ad invicem congregandi cum hominibus cum quibus eis videbitur faciendum, pro negociis et causis dicte universitatis pertractendis [31], expressandis et procurandis in locis debitis et honestis dicte ville seu parrochie de Sumena, et hoc totiens quociens opus erit et necesse seu opportunum eis videbitur faciendum, cum quibus possint habere suum consilium, et hoc impune, et absque licencia et requisicione dicti domini Arisdii et suorum et aliam omnimodam habeant potestatem tam in tailliis indicendis et levendis [32], et aliis negociis et causis dicte ville et parrochie de Sumena, et universitatis eiusdem, prosequendis et tractendis [33], tam in agendo quam in defendendo, que [34] scindici habere communiter in lingua occitana consueverunt; et sic annis singulis perpetuo et infinitum, predicti duo scindici et quatuor consiliarii per dictam universitatem se majorem partem eiusdem, eligantur, absque tamen licencia et presencia dicti domini Arisdii et curialium suorum et hoc impune; et si contingeret dictos vicarium et baiulum, aut alterum ipsorum, vel eorum locatenensium, nolle recipere dictum juramentum a dictis duobus scindicis et quatuor consiliariis, quod dicti scindici et consiliarii sic, ut premittitur, electi, jurare possint, teneantur et debeant in manibus scindicorum tunc proxime preteritorum, requisito prius legitime per duos dies; scilicet, qualibet die, uno semel dicto vicario seu baiulo, seu locatenentibus suis; et sic successive et singulis annis facere possint, et ipso juramento prestito, dicti scindici et consiliarii uti officio suo predicto.

Item, quod dicti consiliarii per dictos scindicos et alios dicte universitatis electi, jurent et jurare teneantur in manibus quibus supra, venire ad diem et dies, locum et loca, prout eis mandabitur vel dicetur per dictos scindicos seu alterum eorumdem, aut deputatum seu deputandum ab eisdem in hoc, tociens quociens opus fuerit et necesse pro negociis universitatis predicte, et bene et fideliter dictos scindicos consulere ad honorem, commodum et utilitatem dicte universitatis, in hiis que scient et poterunt, omni dolo, odio, rancore et mala voluntate exclusis, et eciam que secreta erunt, secreta tenere, et nemini cui revelare, non debent pandere nec revelare per se nec per alium interpositam [35], aut per signum aliquod, in dampnum, prejudicium seu dedecus dictorum scindicorum ac universitatis predicte, et singularium eiusdem; et quod dicti scindici sic, ut premittitur, eligendi sive electi, cum consilio dictorum consiliariorum suorum, possint et valeant sua propria auctoritate, et absque licencia dicti domini Arisdii, et curialium suorum, sustituere [36] et constituere actores suos, procuratores et negociorum suorum gestores et dicte universitatis, et hoc totiens quociens opus fuerit et necesse, cum omni alia solempnitate in talibus fieri consueta, pro negociis et causis dictam universitatem tangentibus.

Item, quod finito anno scindicatus predicti, et post creationem modernum scindicorum et consiliariorum suorum, scindici pro tunc proxime lapsi, infra mensem a tempore eorum finiti oddicii, scindici modernis et eorum consiliariis, vel deputatis ab eis, reddant et reddere teneantur compotum et plenariam racionem de gestis rectis gubernatis, abministratis, levatis et perceptis in officio dicti scindicatus, de bonis dicte universitatis, et reliqua restituant seu faciantque facere tenentur et debent, omni dilacione seclusa; et quod dicti scindici moderni sive pro tunc de novo creati, una cum consilio consiliariorum suorum, dictis compotis a dictis scindicis transactis sive antiquis, auditis et diligenter examinatis, dictos scindicos pro tunc transactos quittare, asbsolvere teneantur et debeant de omni administracione per ipsos facta in dicto officio scindicatus predicti; si tamen eis videatur faciendum.

Item, quod dicti Scindici et quatuor consiliarii, anno quolibet, in die festi Omnium Sanctorum, vel alia die qua expendiens videbitur, eligantur, termino supradicto, in dicta villa de Sumena, congregata ad hoc et presente dicta universitate, vel saltim majore et saniore parte ejusdem, eorum que [37] presentes fuerunt; qua electione facta predicti scindici et quatuor consiliarii electi, debeant et teneantur dictum officium ad unum annum totum assumere et in se suscipere. Si vero dicti scindici et consiliarii, seu aliter [38] eorumdem, dictum officium renuerent seu recusarent recipere, quod dictus dominus Arisdii, et sui, ac curiales seu officiarii sui, teneantur et debeant ipsos et eorum quemlibet compellere et compelli facere ad suscipiendum dictum officium scindicatus predicti, sportulis [39], et aliis salariis dictis curialibus dandis seu petentibus, nonobstantibus quibuscumque et omnino cessantibus.

Item, quod dicti scindici, nomine dicte universitatis, possint et valeant recipere mutuum seu mutua, unum vel plura, pro necessitatibus universitatis predicte, tam in pecunia quam aliis rebus quibuscumque, prout necesse fuerit, et recipere poterunt minori dampno quo fieri poterit, dicte universitatis; et a personis et creditoribus quibuscumque sibi mutuare volentibus, et pro ipsis murtris [40] reddendis, solvendis et restituendis, lococ et termino sibi prefigendis et assignandis, cum omni restitucione dampnorum, interesse, et expensarum quarumcumque que exinde occasione eorumdem sequi contingeret, se dictam universitatem, et singulares ejusdem et eorum bona, propter ea obligandum et ypotecandum creditoribus et personis quibuscumque, viribus singulorum [41] curialum ecclesiasticarum et secularium ubilibet constitutarum, cum instrumento seu intrumentis publicis, clausulis et renunciacionibus ad hec necessariis et opportunis.

Item, quod dicti scindici, pro oncribus dicte universitatis, justis et racionabilibus, persolvendis et prosequendis, habito consilio, et consensu si casus exegerit, consiliariorum suorum, aut duarum parcium eorumdem, possint et valeant taillium et tallia, unum vel plura, dictis hominibus et habitatoribus dicte ville et parrochie de Sumena, et aliis eciam quibuscumque qui in eorum tailliis contribuere tenentur et sunt consueti de jure seu consuetudine pro quibuscumque causis, et ipsa taillia petendum, exhigendum, levatorem seu levatores, si expeditus [42] fuerit, petendum [43] et eligendum, et quictanciam seu quictancia [44] solutoribus dandum et concedendum; et quod dicti scindici possint et valeant per se vel alios ad hoc specialiter deputandos seu eligendum, audire compotum seu compota et racionem a levatoribus ipsorum tailliorum et mutuorum predictorum; et ipsis compotis auditis, dictos levatores et eorum bona, de administratis et levatis, si eis expediens videatur et fieri debeat, juste et legitime quictandum perpetuo et absolvendum, cum pacto de ulterius non petendo.

Item, dicimus, diffinimus, declaramus, determinamus, arbitramus, et arbitrando pronunciamus, precipimus, statuimus et ordinamus sub obligacione et juramento in dicto compromisso contentis, quod dicti scindici, vocatis dictis consiliariis suis, et cum consilio ipsorum, eorum propria auctoritate et impune possint et valeant accipere et capere omnes mensuras parvas et magnas bladi, salis et castanearum, tantum dicte ville et parrochie de Sumena, et ipsas mensuras recognoscere, alialare [45] et adrehurare, quociens opus fuerit et eis videbitur faciendum; quibus recognitis, alialatis et adrechuratis, dicti scindici teneantur et debeant ipsas mensuras ostendere et monstrare bajulo dicti domini Arisdii, de Sumena, vel ejus locumtenenti, pro dictis mensuris iterato, sivelit, recognoscendis; pro qua reconicione [46], dictus dominus bajulus habere potest et debet, sivelit, quinque solidos turonenses, prout est consuetum; et quod de dictis mensuris salis, bladi et castanearum, dictus dominus nec sui in perpetuum successores, nec curiales sui dicte terre Arisdii, se aliquo modo intromittant; sed dicte universitati et suis, nunc et imperpetuum franchesiam [47] remaneat, prout est consuetum, nisi modo et forma supradictis in precedenti capitulo.

Item, dicimus, diffinimus, declaramus, determinamus, arbitramus, et arbitrando pronunciamus, precipimus, statuimus et ordinamus, sub obligacione et juramento in dicto compromisso contentis, quod dictus dominus Arisdii, nec sui imperpetuum successores, nec eorum officiarii, minime teneantur neque debeant, possint neque valeant aliquem seu aliquos homines seu mulieres dicte ville seu parrochie de Sumena, et universitatis predicte, nec habitantes in eisdem, pro aliqua causa trahere extra locum seu villam de Sumena; sed ibidem infra dictam villam de Sumena tantum, ad judicion [48] evocari in dictis causis civilibus.

Item, quod nec pro causa criminali importante minorem penam relegacionis excluse [49], nisis modo et forma inferius descriptis; videlicet, quod in casu quo informacio per curiam seu curailes dicte ville de Sumena, seu dicte terre et baronnie Arisdii, pro dicto domino Arisdii, erit facta contra aliquem seu aliquos dicte ville seu parrochie de Sumena, quod monstretur judici ipsius terre, qui judex ipsam informacionem signare habeat, si signanda sit, ita quod in signo ipsius judicis seu ejus subscripcione [50], perventus [51] seu perventi in dictis informacione seu informacionibus, puniri debeat pena relegacionis, vel majoris; qua signata, antequam perventus possit nec valeat per dictos curiales extrahi de dicta villa, si habitantes ejusdem ville seu parrochie fuerint; casu quo [52] per dictos scindicos requiratur, ipse bajulus vel ejus locumtenens, aut alter de curialibus dicti domini Arisdii, dictis scindicis vel alteri eorumdem, monstrare teneantur dictam subscriptionem vel signum dicti judicis, juramento habito prius a dictis scindicis, per [53] dictum bajulum, aut alios curiales dicti domini Arisdii, quod dictam subscriptionem nemini revelabunt. Casu vero quo perventus vel perventi respondere [54] recusaverint, vel ab ipso seu ipsis informacioni seu informacionibus responso, cauciones legitimas de se representendo [55] diebus et horis per curiam assignandis, et judicatum solvi dare seu prestare refutaverint, isto casu seu casibus, de dicta villa et parrochia perventus seu perventi per dictos curiales extrahi possint, ut hactenus est fieri consuetum; nisi in dicta villa perventus seu perventi teneri, custodire [56] tute non possent, propter metum seu periculum gencium armorum, aut inimicorum regis seu patrie, aut alias; quo casu, dictus dominus et ejus officiarii perventum seu perventos extrahi possint villa, prout hactenus est fieri consuetum; et alias et aliter, non.

Item, dicimus, diffinimus, declaramus, determinamus, arbitramus, et arbitrando pronunciamus, precipimus, statuimus et ordinamus, sub obligacione et juramento in dicto compromisso contentis, quod prenominati homines dicte ville de Sumena, et nomine universitatis predicte, in recompensacionem omnium predictorum, dent, donent, solvent [57], dare solvere teneantur dicto domino Arisdii, presenti et solempniter stipulanti, semel tantum quatuor viginti francos auri boni, fini et legitimi ponderis, et cugni francie, eidem domino Arisdii, per dictos homines integre solvendos et satisfaciendos die presenti et incontinenti, ad ipsus domini Arisdii primam et simplicem requisicionem.

Item, dicimus, diffinimus, declaramus, determinamus, arbitramus, et arbitrando pronunciamus, precipimus, statuimus et ordinamus, sub obligacione et juramento in dicto compromisso contentis, quod cum predictis omnibus universis et singulis sit pax et suus [58] amor et dileccio inter partes predictas et successores earumdem, racione et occasione omnium et singulorum premissorum, et omnium et singulorum dependencium seu emergensium ex eisdem, et eorum connexis; et nichilominus, quod quelibet parcium predictarum, nominibus quibus supra; dictam diffinicionem, arbitracionem, determinacionem, ordinacionem et preceptum, et omnia alia universa et singula suprascripta prenominata et racitata [59], pro se et suis successoribus laudent, approbant [60], emologent, ratificent et confirmant [61], ita et prout superius dictum, diffinitum, declaratum, arbitratum, pronunciatum, ordinatum, determinatum, preceptum extitit et expressum. Et ibidem incontinenti, partes predicte; scilicet, homines prenominati dicte universitatis, pro se et suis perpetuo successoribus, et vice et nomine omnium aliorum hominum dicte ville et parrochie de Sumena, et universitatis predicte, absencium, et eorum perpetuo successorum, ex una parte; et dictus nobilis Bertrandus Petri, dominus barroniarum predictarum Agantici, Petre Fortis, Castriarum et terre et Baronnie Arisdii predicte, pro se et suis successoribus et heredibus quibuscumque, tam presentibus quam futuris, ex parte altera, bona fide et bono animo, omnique dola et fraude cessantibus penitus et exclusis, cum testimonio hujus veri et publici instrumenti firmiter nunc et imperpetuum valituri, et nuncquam revocaturi, omnia universa et singula supradicta, prout superius per dictos dominos arbitros, arbitratores seu amicabiles compositores, dicta, diffinita, determinata, arbitrata, pronunciata, ordinata, precepta, statuta, declarata, scriptaque sunt et expressa, et in eorum presencia recitata puncto ad punctum, et per modum et formam superius comprehensos, annotatos et declaratos, viva voce, gratis, et ex certa sciencia laudaverunt, approbaverunt, ratifficaverunt, emologaverunt pariter et confirmaverunt, et ea omnia universa et singula, rata, grata et firma nunc et semper habuerunt et habere voluerunt, et sibi ad invicem et vicissim una pars alteri promisit, et ibidem prenominati homines dicte universitatis, nominibus quibus supra, dictos quatuor viginti francos auri dicto nobili domino Arisdii presenti et solemniter stipulanti, realiter in prescencia dominorum compromissariorum, mei notarii et testium subscriptorum, reali numeracione interveniente, solverunt, tradiderunt, satisfererunt et deliberaverunt, qui dictus nobilis Bertrandus Petri, sominus predictus, pro se et suis successoribus, ibidem presens, confessus fuit, et in veritate ex certa sciencia recognovit hominibus predictis universitatis predicte, presentibus, stipulantibus et recipientibus solempniter, pro se et suis, et aliis hominibus universitatis predicte ville et parrochie de Sumena, se a dictis hominibus stipulantibus ut supra, habuisse integre, et realiter recepisse in bona pecunia numerata, reali numeracione interveniente; videlicet, dictos quatuor vingitit [62] francos auri boni, fini et legitimi ponderis, et cugni francie, de quibus se tenuit a dictis hominibus et universitate predicta, pro bene contento et bene paccato [63], et in quibus non habitis, non traditis et realiter non receptis, errori carculi [64] et spei future numeracionis penitus, et ex certa sua sciencia renunciavit; de quibus dictis quatuor viginti francis auri, dictos homines universitatis predicte, et dictam universitatem et suos, et eorum bona, quictavit, liberavit penitus et imperpetuum et absolvit, quitios et quitia [65] clamavit nunc et semper, et pactum validum et solempne, reale et personale, dictis hominibus stipulantibus ut supra, fecit et ulterius dictos quatuor viginti francos auri, a dictis hominibus et universitate predicta, et suis, nec in bonis ipsorum ulterius non petendo, et de non movendo deimceps [66] aliquem questionem sive causam; promittentes dicte partes, nominibus quibus supra, se non fecisse aliquid nec dixisse in preterito, nichilque dicere seu facere in futurum, quominus predicta omnia et singula in se minorem obtineant perpetuam roboris firmitatem; renunciantes inde partes predicte, et queque earum, nominibus quibus supra, super predictis omnibus et singulis, scienter et expresse, juris et factie ignorancie, et omni exceptioni et deceptioni, restitucioni in integrum, et per pactum expressum, peticioni et oblacioni libelli transcripto [67] hujus veri et publici instrumenti, fori ac crucis privilegio, et generaliter omni alii juri canonico et civili, usui, racioni et consuetudini, auxilio et beneficio, quo vel quibus contra predicta vel aliquod predictorum venire seu facere possent, aut se in aliquo juvare, defendere seu tueri; et ita predicta omnia et singula, partes predicte et queque earum, nominibus quibus supra, constanter esse vera dixerunt, voluerunt et asseruerunt, et ea omnia et singula sic tenere, servare, custodire, attendere et complere, et in nullo contrafacere, dicere vel venire, nec venire facere per se vel alium seu alios, de jure vel facto, aliqua racione sive causa, per solempnem et validam stipulacionem, et sub obligacione et ypotheca; scilicet, prenominati homines dicte universitatis, omnium bonorum, rerum et jurium suorum, et aliorum hominum dicte universitatis de Sumena, presencium et futurorum; et dictus dominus Arisdii, omnium bonorum, rerum et jurium suorum, presencium et futurorum, promiserunt dicte partes sibi ad invicem et vicissim, una alteri.

Et ut premissa omnia majoris presideo [68] firmitatis fulgeantur, juraverunt partes predicte, nominibus quibus supra, ad sancta Dei Euvanhelia ab ipsis partibus et qualibet earum corporaliter gratis tacta, sub utriusque juris renunciacione ad hec necessaria, pariter et cautela. De quibus omnibus universis et singulis, utraque pars voluit et peciit sibi fieri, et cuique earum, publicum instrumentum et publica instrumenta, tot et quanta erunt sibi necessaria, per me notarium supra et infrascriptum. Acta fuerunt hec omnia et recitata a parasso circa, in dicta villa de Sumena, ut supra; testibus ad hec specialiter vocatis et rogatis prenominatis, Nobilis [69] Martino de Barrio, filio nobilis domini Adhemarii de Barrio, militis, domini de Barrio; Petro Cambonis, habitatore mansi de Mercorio, parrochie Sancti Juliani de Nani [70], et me supradicto Bernardo Guiraudi, clerico, notario publico prefati domini nostri francorum Regis, qui de predictis omnibus et singulis, requisitus et rogatus, hec omnia in notam sumpsi et scipsi, et inde fieri hoc instrumentum publicum in istis tribus pellibus sive peciis pergameni simul injunctis, et cum filo canapi sutis; quarum prima pellis incipit in ultima sui linea a principio computando « eos seu alterum », et finit in eadem « dictos scindicos ». Secunda pellis incipit in prima sui linea a principio computanda [71] « consule ». Et finit in eadem « et nemini ». Tercia vero et ultima pellis incipit in secunda sui linea a principio computando « numerata ». Et finit in eadem « pro bene » signoque meo signatum in fidem et testimonium omnium universorum et singulorum premissorum.

Quas quidem litteras seu instrumentum sentencie suprascriptum, ac omnia et singula in eis contenta, ratas et gratas, seu rata et grata habentes, eas et ea, in quantum rite et juste late fuerunt, et in rem judicatam transierunt, volumus, laudamus, approbamus, et tenore presencium de gracia speciali auctoritateque nostra Regia confirmamus : mandantes senescallo Bellicadri et Nemausi, ceterisque justiciariis nostris, presentibus et futuris, vel eorum locatenentibus, ac ipsorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, scindicos, consiliarios et habitatores de Sumena, in prescriptis litteris seu instrumento aut sentencia nominatos, nostra presenti gracia et confirmacione uti pacifice et gaudere faciant et permittant, nil in contrarium fieri permittendo. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret in futurum, nostrum presentibus literris jussimus apponi sigillum : nostro et alieno in omnibus jure salvo. Datum parisius, mense Augusti, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo quinto, et regni nostri, decimo quinto.

Per Regem, ad relacionem consilii. FRERON.

Notes :

[1] Petrum
[2] SQUIROLIS
[3] LECA
[4] scindici
[5] illam
[6] quam
[7] "adrehurandi" : reformer les mesures
[8] possessione
[9] infringendo
[10] nec
[11] il paraît qu'il manque là quelques mots, ou du moins il faut corriger "quod" au lieu de "cum"
[12] et
[13] rancuris
[14] mot douteux
[15] "gratis" : de plein gré
[16] il faudrait lire "gratis et amicabiliter"
[17] il faut peut-être corriger par "in"
[18] diem
[19] ordinandis
[20] declarandis
[21] il y a dans le registre prenoiates avec une marque d'abréviation. Il faut peut-être lire "prenunciantes" ou "pronunciantes".
[22] clericus
[23] il semble qu'il devrait y avoir "subscriptus"
[24] pronuncient
[25] determinent
[26] pressentita
[27] diffinimus
[28] cet endroit paraît corrompu ou tronqué
[29] "in infinitum" : là et plus bas
[30] predicte
[31] pertractandis
[32] levandis
[33] tractandis
[34] il faut peut-être corriger par "quam"
[35] interpositum
[36] substituere
[37] qui
[38] correction "alter"
[39] "Sportulis" signifie les épices qu'on donne aux Juges. Le sens de cette phrase pourrait être le suivant : les officiers du seigneur obligeront par des poursuites judiciaires, ceux qui ont été élus syndics et conseillers, à accepter ces charges; mais ces poursuites se feront sans frais, et sans aucune rétribution pour les officiers du seigneur
[40] mutuis
[41] singularum
[42] expediens
[43] il faut peut-être dire "deputandum"
[44] quittancias
[45] "alialare" signifie probablement allayer, c'est-à-dire rendre la mesure conforme à l'étalon, de la même manière qu'un monnaie est allayée à celle qui est au titre prescrit par la Loi
[46] recognicione
[47] franchesia
[48] judicium
[49] il faut peut-être corriger par "exclusive"
[50] il fallait apparaître que le juge, en signant cette information, marqua comme par forme de préjugé, qu'il lui paraissait que le prévenu avait encouru la peine du bannissement, ou quelqu'autre peine
[51] il faut peut-être corriger dans tout le reste de cet article "preventus"
[52] "casu quo" signifie c'est-à-dire : et qu'en vertu de cette qualité d'habitant, les syndics demandent qu'il ne soit point transféré hors de la ville, etc
[53] "per" doit signifier ici : entre les mains
[54] ayent refusé de se présenter en Justice
[55] representando
[56] custodiri
[57] solvant
[58] il faut peut-être corriger par "sincerus"
[59] il faut apparamment corriger par "recitata"
[60] approbent
[61] confirment
[62] viginti
[63] "paccato" signifie payé (vien de « pacare »)
[64] calculi
[65] quittos et quitta
[66] deinceps
[67] il faut peut-être corriger par "transcripti"
[68] presidio
[69] nobili
[70] Sancti Juliani de Navi
[71] computando

 

Source: « Ordonnances des Rois de la Troisième Race », publiées par SECOUSSE, DE VILLEVAULT et DE BREQUIGNY, Paris 1720-1780, tome VIII, pages 11 à 19 - ancienne côte Trésor des Chartes, registre 148, pièce 83.

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.