Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Juillet 1311: Hommage des habitants de Tuchan (Aude), en faveur de l'abbaye de Fontfroide.


Anno Domini Millesimo Trescentesimo Undecimo, domino Philippo rege Francorum regnante, Idus Julii. Noverint universi, quod nos homines et mulieres castri de Tuyssano in Terminesio, diocesis Narbonensis, Monasterii FontisFrigidi Cisterciensis Ordinis dictem diocesis narbonensis, scilicet nos Guillelmus SABBATERII, Petrus SABBATERII fratres, Guillelma uxor quondam Bernardi VAQUERII, Guillelmus BLANQUETI, Berengaria uxor quondam Petri BOETI, Guillelmus SOLERII, Bernardus SENHERII Senior, Petrus SENHERII eius filius, Raymundus ARNALDI, Aladaïcis uxor quondam THOMACII, Guillelmus de MAYSONIBUS, Petrus de MAYSONIBUS, fratres, Raymundus MIRI, filius quondam Petri MIRI, Bernardus de MAYSONIBUS, Petrus de MAYSONIBUS, fratres,Raymundus RIASSOL, Raymundus OLIBA, filius quondam Guillelmus OLIBA, Raymundus OLIBA [filius] Bernardus OLIBA, Laurentius OLIBA, Raymundus OLIBA eius filius, Petrus OLIBA, filius quondam Johannis OLIBA, Bernardus SARTORIS, Raymundus VILLENOVE, Bernardus VILLENOVE fratres, Guillelmus [SABTE, Guillelmus] LABORATORIS, Bernardus filius eius, Petrus CABOTI, Bernardus de PLANO, filius quondam Poncii de PLANO, Petrus SIFFREDI, Guillelmus SIFFREDI, fratres, Bernardus VILLANOVE, Guillelmus VILLANOVE, fratres, Raymundus de TAXO, Raymundus GUITARDI, Bernardus GUITARDI, Guillelmus GUITARDI eius filius, Petrus TORNERII, Johannes TORNERII eius filius, Guillelmus ANDREE, Petrus ANDREE eius filius, Bartholomeus ANDREE, Johannes GAUCELMI et Petrus GAUCELMI, Bernardi GAUCELMI, fratres, Petrus GAUCELMI senior, Raymundus eius filius, Bernardus [CICMARY], Petrus PROSOM, Petrus Ysarni filius quondam Guillelmi YSARNI, Guillelmus FABRI et Guillelmus eius filius, Petrus HUGONIS, Petrus de MAYSONIBUS senior, Raymundus CABOTI, Guillelmus SABBATA, Johannes SABBATA, Guillelmus-Johannis RIASSOL, Raymundus OLIBA filius quondam Guillelmi OLIBA, Bernardus EBRINI, Petrus EBRINI, fratres, Guillelmus EBRINI junior et Johannes EBRINI eius filius, Bernardus SENHERII, Petrus SENHERII fratres, Raymundus SICOLA, Guillelmus MOLETI et Raymundus filius, Poncius de PLANO, Johannes de PLANO, Guillelmus de PLANO, fratres, Petrus BAJULI, Raymundus QUINTILIANI, Johannes QUINTILIANI, fratres, Guillelmus ESCAPATI, et Guillelmus ESCAPATI senior et Bernardus ESCAPATI eius filius, Guillelmus HUDALGUERII, Petrus BELARONI, Johannes BELARONI, Bernardus TUYSSANI et Raymundus TUYSSANI eius filius, Petrus OLIBA filius quondam Raymundi OLIBA, Guillelmus SEGURA, Bernardus OLIBA, Raymundus OLIBA, fratres, Bernardus CORBARIE, Petrus CORBARIE eius filius, Bernardus SEGURA, Raymundus-Johannis DOSSA, Johannes BELARONI filius quondam Raymundi BELARONI, Guillelmus LAUSE, Petrus LAUSE fratres, Petrus OLIBA alia dictus PALIER, Petrus ISARNI junior, Petrus ISARNI senior, Laurentius BOETI, Raymundus MIRI, Bernardus de PODIO, Bernardus MIRI, Arnaldus ERMENGANI,Bernardus TEXTORIS, Petrus TEXTORIS, Bernardus ESCAPATI, Raymundus SALA, Petrus ARNALDI et Guillelmus ARNALDI eius filius, Petrus EBRINI, Bernardus THOMAS, Berengarius de Na Flors, Petrus FREZERII, Petrus-Raymundi SABBATERII, Bernardus DURANTI, Petrus DOMINICI, Petrus de MONTE ACUTO, Guillelmus QUINTILIANI, Michael BOETI, Guillelmus MARTINI, Petrus TORRENTIS, fratres, Bernardus FREZERII, Arnaldus SALVATI, Bernardus ARRUFATI, Bernardus BERGONHONI et Raymundus BERGONHONI eius filius, Bernardus MERCADERII, Ermengaudus MERCADERII, fratres, Raymunda uxor quondam Guillelmi CATALANI, Berengaria uxor quondam Johannis MIRI, Raymunda, filia quondam Johannes SIFFREDI, Ermeniardis uxor quondam Arnaldi MERCADERII, Arnaldus LEGUNA, et Guillelma uxor quondam Johannis SOLERII, omnes castri de TUYSSANO in Terminesio, diocesis Narbonensis, confitemur et in veritate recognoscimus vobis venerabili in Christo patri domino Jacobo, dei gratia abbati dicti Monasterii Fontisfrigidi pro dicto monasterio et nomine eiusdem stipulanti et recipienti, Nos et nostrum quemlibet esse homines et mulieres proprios et immediatos ac solidos dicti monasterii Fontisfrigidi.

Et ideo flexis genibus coram vobis dicto domino abbate domino nostro, vobis nomine dicti monasterii et pro eodem facimus homagium in presenti, et sacrosa,ctis Dei Euvangeliis gratis a nobis et nostrum quolibet nostris manibus tactis fidelitatis sacramentum vobis prestamus, promitentes per nos et successores nostros virtute dicti prestati sacramenti vobis dicto domino abbati domino nostro nomine dicti Monasterii et pro eodem stipulanti et recipienti ut supra, personam vestram monachorum et fratrem dicti Monasterii vitam et membra, bona et jura eiusdem monasterii salvare, deffendere et custodire pro posse prout boni homines et fideles tenentur custodire et deffendere dominum suum nec non et alia facere et complere que in et sub fidelitatis sacramento continentur et comprehenduntur, nec non dicto monasterio facere et prestare joa, jornalia et alia servicia personalia et realia et alia fieri consueta et prout fieri debent. Et nos frater Jacobus, abbas monasterii Fontisfrigidi supradictis, confessionem homagium et fidelitatis sacramentum promissione [___ __] a vobis dictis hominibus et mulieribus recipientes ipsaque grata et rata habentes promittimus nomine dicti Monasterii vobis et vestris successoribus, vos et vestros et bona vestra salvare et deffendere sicuti bonus dominus suos bonos homines proprios, immediatos ac solidos deffendere et custodire tenetur.

Acta fuerit hec in castro de Tuyssano predicto, ante domum dicti Monasterii, in presentia et testimonio Magistrorum Guillelmi CHAUSERII de Narbona, Berengarii ALSEVI de Sancto Paulo Fenoledesii, jurisperitorum, domini Artaudi de Novellis, militis, Petri de PALAJANO paratoris Narbone, MATHEI Anthonii de Salcis, filii Bernardi MATHEI, Berengarii PESILANI de Saqueria, domini Bartholomei CROC de Astoerio, presbiteri, dominorum fratris Raymundi de ECCLESIA prioris, fratris Arnaldi ADRESSA bursarii, fratris Petri BARRAVII [cancelarii], fratris Petri BERENARII procuratoris de Padullis Monasterii predicti, et mei Petri de PRATA notarii publici domini Nostri francorum regis qui requisitus et rogatus per dictum dominum abbatem et homines et mulieres predictos hec omnia recepi et scripsi et signo meo consueto signavi, et rasi et emendavi superius in octava linea computenda a prima, scilicet, et Petrus GAUCELLINI, Bernardi GAUCELLINI, fratres, Petrus.

Source :Archives Départementales de l'Aude, liasse H 206 (fonds de l’abbaye de Fontfroide).

Auteur de la transcription: Bernard PERICON bpricon@europost.org


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.