Fordham


IHSP

Medieval History


Selected Sources Full Text Sources Saints' Lives Law Texts Maps Medieval Films Search Help


Selected Sources Sections Studying History End of Rome Byzantium Islam Roman Church Early Germans Anglo-Saxons Celtic World Carolingians 10 C Collapse Economic Life Crusades Empire & Papacy France England Celtic States Nordic Europe Iberia Italy Eastern Europe Intellectual Life Medieval Church Jewish Life Social History Sex & Gender States & Society Renaissance Reformation Exploration
IHSP Credits

Medieval Sourcebook:

Letter to Prester John


Prester John was a mythical Christian King beyond the world of Islam which surrounded the eastern reaches of Christendom in the later middle ages. This letter, edited by Gustav Oppert and scanned by Willis Johnson addresses Prester John. If anyone would like to translate the letter, and set the context, I will be happy to add it to the Sourcebook.

EPISTOLA PRESBYTERI JOANNIS

[168] Nunciatur apud maiestatem nostram quod diligebas videre excellentiam nostram, et mentio altitudinis nostre apud te. Sed per apocrifarium nostrum cognovimus quod quedam ludicra et iocunda volebas nobis mittere quibus delectaretur iusticia nostra. Etenim si homo sum pro bono habeo, et de nostris per apocrifarium nostrum aliqua tibi transmittimus quia scire volumus et desideramus, si rectam fidem nobiscum habeas et per omnia credas in dominum nostrum Jesum Christum. Cum enim nos homines esse cognoscimus querculi tui te deum estimant, cum te mortalem et humane corruptioni subiacere cognoscimus. De consueta largitatis nostre munificentia si aliquorum que ad gaudia pertinet ullam habeas indigentiam per apocrifarium tuum et per cedulam dilectionis tue nos certifica et impetrabis. Accipe hyeruncam in nostro nomine et utere quia libenter utimur lechito tuo, ut sic confortemus et corroboremus virtutes nostras ad invicem.

Tigna quoque nostra respice et considera; quod si ad dominatorium nostre maiestatis venire volueris maiores et dignioris nostre domus dominum constituemus et poteris frui abundantia nostra ex his que apud nos sunt et abundanter, et si redire volueris locupletus redibo. Si vero vis cognoscere in quibus dominetur potentia nostra crede sine dubio quod ego presbyter Joannes dominus dominantium precello omnes qui sub celo sunt virtute divitiis et potentia. Septuaginta duo reges sunt nobis tributarii. Devotus [169] sum christianus et ubique Christianos quos clementie nostre regit imperium defendimus et elemosynis nostris sustentamus. In voto habemus visitare sepulchrum dominicum maximo exercitu prout dedit gloriam maiestatis nostre humiliate et debellare inimicos crucis Cbristi et nomen eius exaltare benedictum.

In tribus insulis dominatus nostre magnificentie est et terra nostra extenditur ad ulteriorem Indiam in quo corpus sancti Thome apostoli requiescit, per desertum progreditur ad solis ortum et redit per devium in Babylonem desertam iuxta turrim Babel. Septuaginta due provincie sunt nostre quarum pauce sunt christiane et unaqueque habet regem pro se que omnes nobis sunt tributarii. In terra nostra oriuntur cocodrulli, meta collinarum, cametennus, tinserete, panthere, onagri leones albi et rubei, ursi albi, merale albe, cicade, mute griphones, tigrides, lanne, hyene, equi agrestes, asini agrestes, homines agrestes, homines cornuti, monoculi, homines habentes oculos ante et retro sagittarque, fauni, satiri, piceni, cephali gygantes quorum altitudo cubitorum novem, ciclopes et mulieres eiusdem generis et avis qui vocatur Fenix et fere omne genus animalium que sub celo sunt.

Habemus alias gentes que solummodo vescuntur carnibus tam hominum quam animalium brutorum et aborrivorum que nunquam timent mori. Et cum ex bis aliquis moritur tam parentes quam extranei avidissime comedunt eum, dicentes sacratissimum esse humanam carnem manducare. Nomina quorum hic sunt. Gog et Magog, Anie et Agit, Azenach, Fommeperi, Befari, Conei, Samante, Agrimandri, Salterei, Armei, Anafragei, Vintefolei, Casbei, Alanei. Istas gentes et alias multas Alexander Magnus conclusit inter altissimos montes in parte aquilonis, quas cum volumus ducimus super inimicos nostros et data eis licentia a maiestate nostra quod eos devorent, nec homo nec animal remanebit quin statim devoretur. Inimicis namque devoratis reducimus eos ad propria loca. Et ideo reducimus quia si absque nobis reverterentur omnes homines et animalia devorent. Iste, quindecim generationes pessime ante consummationem seculi tempore scilicet Antichristi egredientur a quattuor partibus terre et circuibunt universa castra sanctorum et civitatem magnam Romam quam possumus dare filio nostro qui primo nascetur cum universa terra Italia, Germania, utraque Gallia, Anglia, Britannia, Scotia. Dabimus etiam et Hispaniam et totam terram usque ad mare congelatum. Nec mirum quod numerus earum est, sicut harena maris. He generationes secundum prophetam propter suas abominationes non erunt in iudicio sed descendet ignis de celo et ira dei consumet eos ita etiam quod cinis ex eis non remanebit.

Terra nostra melle fluit, lacte ubique abundat. In aliqua terra nostra Nulla venena nocent, nec garrula rana coaxat, Scorpio nullus ibi, nec serpens serpit in herba. Et venenata animalia non possunt ibi habitare nec aliquem ledere.

Inter paganos per quandam provinciam transit fluvius qui vocatur Yconus, qui egrediens de Paradyso expandit sinus suos per universam provinciam diversis meatibus, ibi inveniuntur smaragdi, saphyri, carbunculi, topasii, crisoliti, conchini, berilli, sardii et plures preciosi lapides.

Ibi nascitur herba que vocatur Assidos cuius radicem si quis super se portaverit aereum spiritum effugabit, et cogit eum dicere quis sit et unde et nomen eius, quare immundi spiritus in terra illa neminem audent invadere. In alia quadam provincia nostra piper nascitur et colligitur quod in frumentum et annonam et corium et pannos commutatur. Est autem terra illa nemorosa ad modum carecti plena per omnia serpentibus. Sed cum piper maturescit, veniunt homines de proximis regionibus ferentes secum paleas stipulam et ligna aridissima quibus cingunt nemus undique, et cum flaverit ventus ponunt ignem infra nemus et extra ne aliquis serpens posset exire. Et sic igne accenso moriuntur serpentes preter illos intrantes cavernas; iam igne consumpto viri et mulieres parvi et magni portantes furcas in manibus intrant nemus et serpentes assos extra nemus proiiciunt, et sic piper siccatur et de arbusculis siccis colligitur, hoc quoque nullis extraneis scire permittitur quod nemus situm est ad radicem montis Olimphi unde fons perspicuus exoritur omnium specierum saporem in se retinens.

Variatur autem sapor ille per singulas horas diei ac noctis et profluit itinere trium dierum non longe a Paradyso unde Adam fuit expulsus. Si quis de illo fonte ter gustaverit, nullam infirmitatem illa die patietur semperque erit quasi triginta annorum quamdiu vixerit. Et sunt ibi lapilli qui vocantur Nudiosi. Si quis hos super se portaverit lumen ei non deficiet, et si minutum est restituitur. Et cum plus inspicitur magis lumen acuitur. Legitimo carmine consecratus reddit hominem invisibilem, fugat odia, concordiam parat, pellit invidiam. [172]

In terra nostra est quoddam mare sine aqua sed harena tantum movetur et intumescit undas ad similitudinem alterius et nunquam est tranquillum. Hoc mare nullo modo transire potest. Et quamvis aqua careat inveniuntur tamen iuxta littus in parte nostra diversa genera piscium ad comedendum gratissimi et nusquam alibi usu. Trium dierum itinere ab hoc mari sunt montes quidam ex quibus descendit fluvius lapidum eodem modo sine aqua et fluit per terram nostram usque ad mare harenosum et postquam mare intrat stat fluvius.

Isti lapides evanescunt nec ultra apparent et quamdiu fluit nullus eum transire potest, aliis quattuor diebus patet transitus.

Est etiam inter mare harenosum et inter predictos montes in quadam planicie lapis quidam incredibilis medicine qui curat Christianos vel id fieri cupientes a quacunque detinentur infirmitate hoc modo. Est lapis quidam cavus ad modum conche enee in quo semper est aqua altitudine digitorum quattuor, custoditur a duobus senibus reverende sanctitatis viris. Hi interrogant primo venientes, si Christiani sint vel fieri velint deinde si sanitatem toto corpore desiderent, qui quando fuerint professi vestibus propriis exuti intrant concham, et si vera professi fuerint aqua incipit crescere et ascendere super caput ipsorum, hoc ter faciendo iterum redit ad cotidianam mensuram. Et sic qui intraverat exit sanus factus a quacunque detinebatur infirmitate.

Juxta desertum inter montes inhabitabiles sub terra fluit quidam rivulus ad quem non patet aditus nisi fortuitu casu. Aperitur autem terra aliquando, et si quis intrare voluerit tunc potest intrare et eum velocitate exire oportet ne forte terra claudatur, et quicquid de terra rapitur lapides preciosi sunt et gemme; quia harene et zabulum nihil aliud sunt quam preciosi lapides et gemme. Rivulus ille fluit in aliud flumen quod homines terre illius [173] intrant et magnam abundantiam preciosorum lapidum inde trahunt, nec audent eos vendere nisi prius ad nos deferant, et si eos ad usum nostrum volumus retinere data medietate precii illos accipimus. Sinautem libere possunt vendere. Nutriuntur autem illorum populorum pueri taliter in illa terra ad lapides inveniendos, ut quandoque per tres aut quattuor dies sunt sub aqua. Ultra illud autem flumen lapidum sunt decem tribus Judeorum qui quamvis fingant se legem habere tamen servi nostri sunt et tributarii.

In terra nostra sunt vermes qui vocantur Salamandre. Isti vermes non possunt vivere nisi in igne, et faciuut pelliculas quasdam circa se sicut vermes qui faciunt sericum. Hi pellicule a dominabus nostri pallacii operantur. Inde habemus pannos ad omnem usum nostrum.

Et isti panni renovautur et lavantur in igne fortiter accenso. In auro et argento et lapidibus preciosis et omni genere animalium et in numero gentium non credimus parem habere sub celo. Nullus habitat pauper inter nos, omnes hospites et peregrinos recipimus, fur nec predo invenitur apud nos, neque adulterium neque avaricie. Ad bella procedimus quattuordecim Cruces aureas ornatas gemmis preciosis loco vexillorum ante nos portari volumus et unamquamque ipsarum sequuntur decem millia militum, et centum millia peditum armatorum exceptis aliis qui sarcinis et curribus inducendis victualibus deputati sunt. Adulator autem non habet locum, nulla divisio est apud nos, homines nostri divitiis abundant, equos paucos habemus et viles. [174] Neminem credimus nobis parem in divitiis et numero gentium. Quando similiter, equitamus ante maiestatem nostram lignea crux precedit nulla pictura neque auro neque gemmis ornata ut semper simus memores passionis domini nostri Jesu Christi. Et vas unum aureum plenum terra ut cognoscamus quod caro nostra in propriam redigeretur originem id est in terram. Portatur etiam ante nos aliud vas argenteum auro plenum ut omnes intelligant nos esse dominum dominantium. Omnibus divitiis que sunt in India superabundant et precellit magnificentia nostra. Inter nos nullus mentitur nec etiam potest mentiri. Et si ibidem scienter mentitur statim moritur id est quasi, mortuus inter nos reputatur. Nec mentio eius fit apud nos, nec honorem ulterius apud nos consequitur. Omnes sequimur veritatem et diligimus nos ad invicem, nullum vitium apud nos regnat. Singulis annis visitamus corpus sancti Thome Danielis prophete cum magno exercitu quod est in Babylone deserta, et omnes armati sumus propter tyros et alios serpentes qui vocantur densentes. Apud nos capiuntur pisces quorum sanguine tingitur purpura. Munitiones habemus multas, gentes fortissimas et difformes, dominamur etiam Amasonibus et Bragmanus.

Pallacium vero quod inhabitat sublimitas nostra est ad instar pallacii quod sanctus Thomas edificavit Goudoforo regi in diversis officiis et reliqua structure per omnia similis est illi. Laquearia vero et tigna et epistilia sunt de lignis feri. Coopertura vero eiusdem pallacii est de hebeno, ne aliquo casu posset comburi vel concuti. In extremitatibus vero super culmen pallacii sunt duo poma aurea, in unoquoque sunt duo carbunculi ut splendeat aurum in die et carbunculi luceant in nocte. Maiores porte pallacii sunt de sardino immixto cum cornu cerastes ne aliquis cum veneno latenter possit [175] intrare. Cetere vero sunt de hebeno. Fenestre sunt de cristallo. Mense in quibus curia nostra comedit alie ex auro et alie ex metisto. Columne que sustentant mensas alie ex ebore et alie ex metisto. Ante pallacium nostrum est platea quedam in qua iusticia nostra solet expectare pugnantes in duello. Pavimentum est de onichino ut ex virtute lapidum animus pugnantibus accrescat. In predicto pallacio non accenditur lumen de nocte nisi quando nutritur balsamo. Camera nostra in qua requiescit sublimitas nostra mirabiliter est auro et omni genere lapidum ornata. Si vero alicubi propter ornatum sit onichinus, circa ipsum eiusdem quantitates sunt quattuor cornicule ut ex virtute earum temperetur iniquitas. Balsamus quoque in eadem camera semper ardet. Lectus de saphyro propter virtutem castitatis. Mulieres speciosissimas habemus sed non accedunt ad nos nisi quater in anno scilicet causa procreandorum filiorum et sic a nobis sanctificate ut Betsabee a David redit unaqueque ad locum suum.

In mensa nostra quottidie comedunt triginta millia hominum preter ingredientes, et hi omnes accipiunt expensas de camera nostra tam in equis quam in aliis expensis, hec mensa est de preciossimo smaragdo quam sustentant quattuor columne de ametisto, huius lapidis virtus neminem sedentem in mensa, inebriari permittit.

Ante foras pallacii nostri iuxta locum in quo pugnantes agonisant est speculum preciose magnitudinis, ad quod per gradus viginti quinque ascenditur, gradus vero sunt de porphiretico et partim de serpentine alabastro, a tercia parte inferius usque ad terciam partem superius de cristallo, iaspide, smaragdo et sardonico; superior pars de ametisto, iaspide et panthera. Speculum vero uni soli columne innititur super basim columne due, super basim alia basis supra quam columne quattuor, super quam iterum alia basis super [176] ipsam columue XVI, super quas alia basis super quas columne centum XXVIII, he columne et bases sunt ad speculum in ascendendo et totidem sunt in speculo inferius descendendo, in una incipimus ascendere et in una descendere. Columne autem et bases eiusdem generis lapidum sunt cuius et gradus per quos ad eos ascenditur. In summitate vero supreme columne est speculum tali arte consecratum quod omnes machinationes et omnia que pro nobis vel contra nos et adiacentibus et subiectis nobis provinciis fiunt a contuentibus liquidissime videri et agnosci possunt. Custoditur antem a tribus millibus armatorum tam in die quam in nocte. Ne forte aliquo casu frangi possit et deiici.

Singulis mensibus serviunt nobis septem reges unusquisque in ordine suo, duces sexaginta duo, comites, marchiones CCLXV exceptis illis qui diversis officiis deputati sunt in curia nostra.

In mensa nostra comedunt omni die iuxta latus nostrum in dextera parte archiepiscopi duodecim, in sinistra episcopi viginti. Patriarcha sancti Thome prothopapa Sarmogeneum et architapes de Susis ubi thronus nostre glorie residet et pallacium imperiale est, quorum unusquisque per singulos menses per vices suas nunquam a latere nostro discedit, abbates autem secundum numerum dierum anni servirent nobis in capella nostra, et singulis mensibus redeunt ad propria, et alii quottidie kalendis ad idem officium capelle revertuntur.

Habemus aliud pallacium non maioris longitudinis et amplitudinis sed maioris pulcritudinis et altitudinis quod factum est per revelationem patri nostro in somnis antequam nasceremur et ob sanctitatem et iusticiam que mirabiliter ab eo fiebant vocabatur quasi deus, et dictum est ei in somnis: O Quasi Deus surge fac fieri pallacium filio qui nasciturus est tibi qui erit omnium terrenorum rex et dominus dominantium universe terre. Ad pallacium [177] talem habebit gratiam sibi a deo collatam, nullus ea die quo intrabit infirmabitur nullus esuriet nec quis ibi stans morietur.

Nascitur etiam fons super omnia sapidissimus et odoriferus qui nunquam exibit de pallacio, sed de uno angulo ad alium fluit per pallacium ex adverso et ibi recipit eum terra, sub terra revertitur ad ortum suum quemadmodum sol ab occidente revertitur ad orientem. Sapit namque in ore cuiuscunque gustantis quicquid optabit comedere et bibere. Tanto siquidem odore repletur pallacium ac si omnia genera pigmentorum odorantium et unguentorum ibi pullularent, de quo fonte si quis per triennium et sex menses tres bebdomadas tres dies et tres horas omni die cibos ieiunus gustaverit, ita quod ante ipsam et post horam et in spacio quod est infra principium et finem uniuscuiusque istarum trium horarum gustaverit ante CCC annos tres menses tres hebdomadas tres dies et tres horas non morietur et erit semper in etate extreme iuventutis.

Porro quicumque tam diu vixit in uliima die predictorum temporum convocat parentes et amicos suos dicens eis: Amici et proximi mei, ecce iam cito moriemur rogo vos ut claudatis super me sepulchrum et orate pro me; hoc nempe dicto illico intrabit sepulchrum et valedicens eis deponit se quasi velit dormire. Et ut impleatur prophetia finita iam hora reddit animam creatori. Videntes autem hoc more solito plangent super corpus dilecti et clauso sepulchro commendant eum domino et recedunt. Mane Quasi Deus pater meus valde perterritus et commotus de tanta visione. Et cum cogitando multum sollicitus esset de hoc altisonante audivit vocem quam et omnes qui secum aderant audierunt dicentem: O Quasi Deus fac quod preceptum est tibi, noli aliquid modo hesitare quia omnia erunt sicut predicta sunt tibi. Ad hanc vocem confortatus est pater meus et statim fecit fieri pallacium. In fundamento cuius et parietibus sunt lapides preciosi et aurum liquatum optimum pro semento. Celum eius id est tectum eius est de lucidissimis saphyris et preclarissimis topasiis passim interpositis ut saphyri ad similitudinem serenissimi celi, et topasii in modum stellarum intus illuminent.

Pavimentum vero est de magnis tabulis cristallinis. Camera nec aliqua alia divisio est infra pallacium sed columne de auro purissimo ut acus formate ad invicem. Candelabra infra pallacium iuxta paries sunt disposita, in unoquoque angulo sunt duo reliqua infra ipsos locata, longitudo uniuscuiusque columne sunt sexaginta cubiti, grossitudo est quantum quinque homines suis ulnis possunt cingere et unaqueque habet in suo cacumine [178] carbunculum magnum ad quantitatem magne amphore. Si ergo queris quare columne ad similitudinem acus sunt acute: Dicendum quod hac de causa quod si ita late essent superius sicut inferius pavimentum et totum pallacium non ita ut illuminarent splendore carbunculorum. Et si queris utrum claritas est ibi: Dicendum quod tanta claritas est ibi quod nihil tam exiguum vel subtile posset excogitare si esset in pavimento quin posset absque aliquo obstaculo intueri, nulla fenestra est in eo quin imo claritas carbunculorum et aliorum lapidum preciosorum splendore purissimi celi et lucidissimi solis aliquo modo posset obnubilari, porta una est in eo de purissimo cristallo circumamicta auro. Porta hec ad orientem altitudo cuius est centum XXX cubitorum que quando sublimitas nostra venit ad pallacium per se aperitur et clauditur nullo tangente.

Sed quando alii homines intrant hostiarii claudunt eam et aperiunt. Omni siquidem die intramus pallacium istud ad bibendum de fonte quando sumus in civitate illa in qua est pallacium que dicitur Brichbrich. Quando vero equitamus facimus de fonte illo quocunque imus nobiscum portari et omni die ieiuni gustamus sicut in paterna visione preceptum est. Intramus etiam pallacium istud cum omni curia nostra in die nativitatis nostre. Et quotiens coronamur et sumus ibi tamdiu bibendo de fonte donec potuissemus ibidem comedisse, et eximus inde tam leti et tam saturi ac si omni genere ciborum pasti essemus.

Si iterum queris cum creator omnium fecit nos prepotentissimum et gloriosissimum super omnes mortales quare sublimitas nostra digniori et excellentiori nomine quam presbyteratus se nuncupari non permittit; de hoc prudentia tua mirari non debet, hec est enim causa quia plures in curia nostra ministeriales habemus qui digniori nomine et officio quantum ad ecclesiasticas dignitates spectat et in maiori quam nos in divinis officiis prediti sunt. Dapifer enim noster est patriarcha et rex. Pincerna archiepiscopus et rex. Camerarius episcopus et rex. Archimandrita id est summus pastor vel princeps equorum rex et abbas. Quare altitudo nostra non est passa se vocari eisdem nominibus vel ordinibus insigniri, quibus curia nostra plena esse videtur. Et ob hoc minori nomine et inferiori gradu propter [179] humilitatem magis elegit nuncupari. Verumtamen si poteris dinumerare stel]as celi et harenas maris sic dinumera dominium et potestatem nostram.

Finis.

Scanned from Der Presbyter Johannes in Sage und Geschichte, Gustav Oppert ed. Berlin, 1870. (Second Edition) pp. 168-79. Gustav Oppert recensit apud Berlin anno 1870. Willis Johnson convertit apud Berkeley anno 1995.


This text is part of the Internet Medieval Source Book. The Sourcebook is a collection of public domain and copy-permitted texts related to medieval and Byzantine history.

Unless otherwise indicated the specific electronic form of the document is copyright. Permission is granted for electronic copying, distribution in print form for educational purposes and personal use. If you do reduplicate the document, indicate the source. No permission is granted for commercial use.

© Paul Halsall July 1997
[email protected]



The Internet History Sourcebooks Project is located at the History Department of  Fordham University, New York. The Internet Medieval Sourcebook, and other medieval components of the project, are located at the Fordham University Center for Medieval Studies.The IHSP recognizes the contribution of Fordham University, the Fordham University History Department, and the Fordham Center for Medieval Studies in providing web space and server support for the project. The IHSP is a project independent of Fordham University.  Although the IHSP seeks to follow all applicable copyright law, Fordham University is not the institutional owner, and is not liable as the result of any legal action.

© Site Concept and Design: Paul Halsall created 26 Jan 1996: latest revision 12 April 2024 [CV]