Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


Ancient History


Full Texts Legal Texts Additions Search Help


Studying History Human Origins Mesopotamia Egypt Persia Israel Greece Hellenistic World Rome Late Antiquity Christian Origins
IHSP Credits

Ancient History Sourcebook:
Juvenal: Satire 1 (Latin)


Introduction |
Juvenal: Satire 1 Latin | Satire 1 English | Satire 1 English/Latin
Juvenal: Satire 2 Latin | Satire 2 English | Satire 2 English/Latin
Juvenal: Satire 3 Latin | Satire 3 English | Satire 3 English/Latin


IVVENALIS SATVRAE

SATVRA I

SEMPER ego auditor tantum? numquamne reponam
vexatus totiens rauci Theseide Cordi?
inpune ergo mihi recitaverit ille togatas,
hic elegos? inpune diem consumpserit ingens
5 Telephus aut summi plena iam margine libri
scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?
nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus
Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
expectes eadem a summo minimoque poeta.
15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique
vatibus occurras, periturae parcere chartae.
cur tamen hoc potius libeat decurrere campo
20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum
figat aprum et nuda teneat venabula mamma,
patricios omnis opibus cum provocet unus
25 quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat,
cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus Tyrias umero revocante lacernas
ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
30 difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici nova cum veniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
35 quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat[1]
Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
cum te summoveant qui testamenta merentur
noctibus,[2] in caelum quos evehit optima summi
nunc via processus, vetulae vesica beatae?
40 unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis, et sic
palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem
aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.
45 Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis et hic damnatus inani
iudicio? quid enim salvis infamia nummis?
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis
50 iratis, at tu victrix provincia ploras.
Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
haec ego non agitem? sed quid magis Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque volantem,
55 cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
cum fas esse putet curam sperare cohortis
qui bona donavit praesepibus et caret omni
60 maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
Nonne libet medio ceras inplere capaces
quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
et multum referens de Maecenate supino
signator falsi,[3] qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
70 porrectura viro miscet sitiente rubetam
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos.
aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
75 criminibus debent hortos praetoria mensas,
argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
si natura negat, facit indignatio versum
80 qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
navigio montem ascendit sortesque poposcit,
paulatimque anima caluerunt mollia saxa
et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas
gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
et quando uberior vitiorum copia? quando
maior avaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
proelia quanta illic dispensatore videbis
armigero! simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
quis totidem erexit villas, quis fercula septem
95 secreto cenavit avus? nune sportula primo
limine parva sedet turbae rapienda togatae;
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
suppositus venias ac falso nomine poscas
agnitus accipies. iubet a praecone vocari
100 ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
nobiscum. "da praetori, da deinde tribuno."
sed libertinus prior est. "prior" inquit "ego adsum.
cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
105 arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
quadringenta parant. quid confert purpura maior
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Corvinus oves, ego possideo plus
Pallante et Licinis?" expectent ergo tribuni,
110 vincant divitiae, sacro ne cedat honori
nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
maiestas, etsi funesta pecunia templo
nondum habitas,[4] nullas nummorum ereximus aras,
115 ut colitur Pax atque[5] Fides Victoria Virtus
quaeque salutato crepitat Concordia nido.
Sed cum summus honor finito conputet anno,
sportula quid referat, quantum rationibus addat,
quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
120 et panis fumusque domi? densissima centum
quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
languida vel praegnas et circumducitur uxor.
hic petit absenti nota iam callidus arte
ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam
125 "Galla mea est" inquit, "citius dimitte. moraris?
profer, Galla, caput. noli vexare, quiescit."[6]
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
atque triumphales, inter quas ausus habere
130 nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
vestibulis abeunt veteres lassique clientes
votaque deponunt, quamquam longissima cenae
spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
135 optima silvarum interea pelagique vorabit
rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit.
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa.
nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
140 luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
ponit apros, animal propter convivia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum[7] pavonem in balnea portas.
hinc subitae mortes atque intestata[8] senectus;
145 it[9] nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti vitium stetit. utere velis,
150 totos pande sinus. dicas[10] hic forsitan "unde
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas? 'cuius non audeo dicere nomen?
quid refert, dictis ignoscat Mucius an non? ' "
155 pone Tigellinum: taeda lucebis[11] in illa
qua stantes ardent qui fixo gutture[12] fumant,
et latum media sulcum deducis[13] harena.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
160 "cum veniet contra, digito compesce labellum:
accusator erit qui verbum dixerit 'hic est.'
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
165 ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
inde ira[14] et lacrimae. tecum prius ergo voluta
haec animo ante tubas : galeatum sero duelli
170 paenitet." experiar quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

[1] palpat is omitted by P.

[2] noctibus Vind.y : non tibi P.

[3] falsi P: falso y .

[4] habitas y : habitat P Vind. OT Büch. Housm.

[5] In place of the dull atque of Py , Postgate, supported by the reading firma found in the MS. Par. 8072, has made the brilliant conj. Fama, approved by L. Havet. See Class. Quart. iii. p 67.

[6] quiescit Vind.y : quiescaet P: quiescet Büch. Housm.

[7] P has crudus: crudum y etc.

[8] intestata. See Class. Rev. 1899, pp. 432-4

[9] So AL and Housm.: Büch. follows the et of P.

[10] dicas y : dices PO: Housm. prefers dicas; see Journal of Phil. No. 67, p. 43.

[11] P has lucebit: so also GT.

[12] Büch. (1893 edn. ) reads pectore, as do PAO and Owen: gutture is read by Vind.GLTU. So Housm.; see Journal of Phil. No. 67, p. 45.

[13] So p0: deducit P Housm.: Büch. (1910) conj. ducetis. Owen conj. dent lucis, reading ut for et. Housm. supposes a line dropped out after l. 156, containing the word cadaver which becomes the subject to deducit.

[14] So Housm. following AGLO: Büch. reads irae from P.  


Source:

THE LOEB CLASSICAL LIBRARY
FOUNDED BY JAMES LOEB
EDITED BY
G. P. GOOLD

PREVIOUS EDITORS
T. E. PAGE E. CAMPS
W. H. D. ROUSE L. A. POST
E. H. WARMINGTON

JUVENAL AND PERSIUS

LCL 91

JUVENAL AND PERSIUS
WITH AN ENGLISH TRANSLATION BY
G. G. RAMSAY

HARVARD UNIVERSITY PRESS
CAMBRIDGE, MASSACHUSETTS
LONDON, ENGLAND

Transcribed for the net by Frank Schaer[ Shaerf@CEU.HU ],
HTML by Paul Halsall


This text is part of the Internet Ancient History Sourcebook. The Sourcebook is a collection of public domain and copy-permitted texts related to medieval and Byzantine history.

Unless otherwise indicated the specific electronic form of the document is copyright. Permission is granted for electronic copying, distribution in print form for educational purposes and personal use. No representation is made about texts which are linked off-site, although in most cases these are also public domain. If you do reduplicate the document, indicate the source. No permission is granted for commercial use.

© Paul Halsall, Janaury 1999
halsall@murray.fordham.edu