Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

4 octobre 1307 : Inventaire des bijoux provenant des Juifs de Sauve (Gard), reçus par le délégué de l'évêque


Anno ab Incarnatione Domini millesimo IIIo VIIo, quarto nonas octobris, domino [Philippo] rege Francorum regnante, et domino P[etro], permissione divina Magalonensi episcopo presipente.

Noverint universi et singuli, quod nos Johannes de Curvavilla, vicarius generalis reverendi in Christo patris domini Petri, permissione divina Magalonensis episcopi et domini Salvii, nomine dicti domini episcopi et pro ipso recognoscimus vobis Jacobo de Agantico, Fulconi de Guonesia, Johanni Bertrandi et Matheo Loberie notario, comissariisdeputatis pro parto dicti domini regis et dicti domini nostri episcopi Magalonensis super negocio olim Judeorum de Salvio, presentibus, nos a vobis habuisse, nomine dicti domini episcopi, et pro parte ad ipsum pertinenti, de jocalibus argenti inventis in bonis dictorum Judeorum:

Videlicet duas tassas et quatuor gatellos argenti;

Item unam zonam de serico cum baris argenti;

Item duas branchias guarlande, in qua sunt sex cadene argenti cum botambris;

Item duos cascavellos in duabus catenis argenti;

Item unum cot argenti, cum corona prima, vel parva, parvulus;

Item unam peram argenti cum gualeto parvo in capite;

Item unum parvum castellum cum modica cathena argenti;

Item octo ea [blanc de 1 cm] argenti qui ponuntur in mantellis;

Item III guarlandas argenti et duas pecias;

Item mediam guarlandam argenti;

Item unum parvulum gualhum argenti;

Item undecim parvos beronos argenti;

Item unum baral parvum argenti;

Item duas parvulas manus argenti;

Item VIII peciolas parvulas argenti computatas [blanc de 1 cm] parvula;

Item quatuor rodellas parvas demies argenti et medietatem pamelli, quod in capite capelli teneri erat;

Item duas pecias argenti de ce [blanc de 1 cm] dicti capelli;

Item quamdam parvam guarlandam argenti de folio;

Item decem pecias argenti de folio tenues, que erant in dicto capello dicti rotuli;

Item de anulis auri et argenti viginti sex;

In quibus jocalibus argenti, omni exceptioni non habitorum et non receptorum, nomine quo supra, renunciamus; de quibus jocalibus vos et quemlibet vestrum, nomine dicti domini episcopi absolvimus et quitamus.

Actum Salvii, in domo magistri Mathei Loberie notarii, et fuerunt testes presentes dominus Johannes Textoris presbiter, dominus Stephanus Firmini tunc bajulus Salvii, Guillelmus Verderii, Guillelmus Marsana, Johannes Dagri, Colinus de Foliis, et ego P. Auricule, notarius publicus domini nostri Francorum regis et domini Magalonensis episcopi, qui, de mandato dicti Johannis de Curvavilla, ad requisitionem dictorum dominorum comissariorum, hoc instrumentum scripsi et solito signo meo signavi.

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette, tome IV, Montpellier, 1923-1924, charte n° MCCXXXI, pages 61 à 63. Original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1128, noté registre F, folio 279 v°.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.