Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Juin 958: Requête de l'évêque de Nîmes pour obtenir le renouvellement d'une charte perdue.


Priscarum legum et jure constituuntur, aut (1) omnis homo in causis generalibus per aures munitiales remedia consecuntur (2); et multa naufragia, ab antiquis temporibus usque in novissimis diebus, per singulas quascumque provincias orbis terre, semper debeat pia consideratione princeps habere; et legis doctores decreta fecerunt quod, si strumenta cartarum, per turbis hostium aut fures vel incendium aut per quodcumque ingenium genera naufragiorum distructas vel deperitas, hoc innovetur auctor curialium proponat; et quos testati nullas seu et plancturia contra collecta, ad aures publice per biduum vel triduum appendat, ut auctor vel defensator Fredoloni, de castro Andusiense (3), in ejus presentia, facimus plancturiam.

Ego Ugbertus, gratia Dei sedis Nemausensis episcopus, ed Ictor, mandatarius de jamdicta ecclesia Sancta-Maria, sedem principalem, adnuntiamus vobis, per nostram plancturiam, ut ipsam scripturam de homine Adalardo, vel uxori sue Helisabeth, qua de Tramiaco facta habebant, de ipsa medietate de ipsa villa, vel de ipsos villares ibidem pertinentes, perditam habentes habemus; quare eam insimul commendavimus ad Lamberto, presbitero, et ipse mortuus fuit antea quam ipsam scripturam nobis reddidisset, et per hanc occasionem perditam habemus, et hoc vobis cognitum est. Sed precamur vos domne Fredolo, actor vel de[fe]nsator, cum judices vestros et ceterasque personas, possessio nostra per hanc occasionem non rumpat[ur].

Tunc ipse Fedolo, vel alii homines dixerunt nobis: Bene est cognitum in veritate quod sic est veritas, quod vos nobis annuntiatis de ipsa scriptura. - Unde laudamus te, vir laudabilis, defensor Fredolo, nec non et vos, honorati, que curas publicas agitis assidue, ut istam plancturiam firmare faciatis, quomodo nobis necessarium fuit.

Facta planturia seu et appensa ista, in mense Junio, die Veneris, anno .XXX., regnante Carlo rege, post obitum Odoni regi. S. Fredelone. S. Almerados. S. Ebrardo. S. Audgario. S. Altejerno. S. Gauzfredo. S. Radoino. S. Odilone. S. alio Hebrardo. Waldramnus, presbiter, scripsit sub die et anno quod supra.

NOTES

  1. voir note suivante
  2. "aut...consecuntur", lisez "ut...consequantur"
  3. Le château d'Anduse, chef lieu de "vicaria Andusiensis".

Source: "Cartulaire du chapitre de l'église cathédrale Notre-Dame de Nîmes", publié et annoté par Eugène Germer-Durand, A. Cathélan libraire, Nîmes, 1874, charte n° XXXII, pages 56 à 57. Original, Archives Départementales du Gard, G 133,  folio 84 verso.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.