Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

20 juin 1363: Prix fait d'une croix en argent doré pour le chapitre de Saint-Didier d'Avignon.


In nomine Domini amen. Anno a Nativitate ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo tertio et die vicesima mensis junii, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Urbani divina providentia pape quinti anno primo, per hoc publicum instrumentum pateat universis tam presentibus quam futuris quod, congregato seu convocato capitulo ecclesie collegiate Sancti Desiderii Avinionis ad sonum campane et alias, ut est moris, et in claustro capituli dicte ecclesie, assistentibus in eodem venerabilibus et discretis ac sapientibus viris dominis Johanne Petri, archipresbytero, Bernardo de Manso, sacrista, Johanne de Syevranno, precentore, Bernardo de Croso, Petro Amblardi, Guillermo Petri Milonis, Bertrando Laugerii, Helia Januarii, Bernardo Sigerii, Francisco de Montelauro, Petro Auricule, presbyteris, Pontio Fabri, Johanne Kaerguzt, diaconis, Bernardo Careti, subdiacono, in quibus major pars dicti capituli erat, ut profitebantur, ipsi, inquam, prenominati concorditer, unanimiter et quilibet ipsorum prout melius et firmius potuerunt, tam per se ipsos quam eorum successores prout dici, intelligi et dictari potest dictamine cujuslibet sapientis, nemine discrepante, ad infrascripta capitulantibus et eorum capitulum tenentibus ut est moris, et in dicto capitulo personaliter constitutis, in presentia prenominatorum virorum dominorum de dicto capitulo meique notarii publici et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, Petrus Textoris de Avinione dixit et esposuit coram eis quod, cum tempore mortalitatis proxime lapse Albertus Arnaudi, sicut Domino placuit, decesserit, condito per eum testamento et in ipso testamento ordinaverit distribuere et dare certam pecunie quantitatem ad voluntatem et arbitrium exequtorum et fidei commissariorum suorum ipseque Petrus Textoris et frater Bonumpar, ordinis sancti Augustini Avinionis, fuerint ordinati executores et fidei commissarii in dicto testamento per dictum testatorem et ad ipsius Petri Textoris noviter pervenerit audientiam quod predictum capitulum in honorem Dei et ecclesie supradicte ac utilitatem capituli ejusdem ipsum capitulum fieri faciat per Johannem Bartholi de Senis, argenterium Romanam sequentem curiam, unam crucem argenti supra deauratam ponderis quatuordecim marcharum argenti curie Romane et ad marcham curie Romane, hinc fuit quod, assistentibus in dicto capitulo prenominatis dominis de dicto capitulo sic convocatis, ut predicitur, ad dictum capitulum et dictum capitulum tenentibus inter eos ac facientibus, nemine discrepante, predictus Petrus Textoris exequtorio nomine quo supra et de consensu ac voluntate, ut asseruit, predicti fratris Boniparis etiam exequtoris dicti quondam Alberti Arnaudi, vigore potestatis eis attribute per dictum quondam testatorem, idem Petrus Textoris de consensu dicti fratris Boniparis, ut asseruit, predictis dominis de capitulo sic congregatis pro infrascriptis, ut predicitur, obtulit exequtorio nomine quo supra ibidem presentibus et assistentibus, se velle distribuere et dare dicto capitulo de bonis dicti quondam Alberti Arnaudi, adimplendo suam ultimam voluntatem et in augmentum perpetuum dicte crucis sive facture ejusdem, centum viginti florenos auri boni ponderis, licet ipse Petrus Textoris et frater Bonumpar ex eorum officio, ut asserit, aliter possent distribuere, dare et dispensare dictos centum viginti florenos auri; et ut predicta observentur... convenerunt et promiserunt prenominati domini de capitulo sic capitulantes et eorum capitulum tenentes et facientes dicto Petro Textoris presenti, requirenti, stipulanti et recipienti vice et nomine anime dicti quondam Alberti Arnaudi, pro cujus commemoratione infrascripta, ordinantur et michi notario publico infrascripto tanquam persone publice stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum illorum quorum interest vel interesse poterit in futurum, quod ipsi domini de capitulo, nullo discrepante, ymo totaliter et concorditer tam per se ipsos quam eorum successores collegii sive capituli dicte ecclesie pro commemoratione anime dicti quondam Alberti Arnaudi et parentum suorum, teneantur facere et fieri, faciant perpetuo annis singulis in dicta ecclesia quinque anniversaria per terminos infrascriptos, scilicet primum anniversarium fieri teneantur de mense septembris et in die decima septima dicti mensis et secundum anniversarium fieri faciant et facere teneantur in ecclesia predicta de mense novembris et in die decima septima dicti mensis et sic de anno in annum dicta quinque anniversaria fiant perpetuo quolibet anno continuatim, anni circulo revoluto, in ecclesia supradicta, pro commemoratione dicti quondam Alberti Arnaudi et parentum suorum et per capitulum ecclesie predicte et predicta omnia et singula acta, contenta et promissa per prenominatos dominos de dicto capitulo eidem Petro Textoris et michi notario publico infrascripto et nostrum cuilibet insolidum stipulanti et recipienti ut supra, predicti domini de capitulo sic capitulantes et pro predictis et infrascriptis eorum capitulum tenentibus et facientibus, nemine discrepante, ymo concorditer et unanimiter, ponentes quilibet ipsorum manus supra pectus, attendere tam personaliter quam per eorum successores et observare perpetuo modo et forma superius expressatis, promiserunt et juraverunt ut fieri facient per modum predictum; et ibidem incontinenti dictus Petrus Textoris nomine exequtorio dicti quondam Alberti Arnaudi de [con]sensu, ut asseruit, dicti fratris Boniparis, in presentia mei notarii publici et testium infrascriptorum in honorem Dei et utilitatem dicti collegii sive capituli dicte ecclesie et ut predicta anniversaria in commemorationem anime dicti quondam Alberti Arnaudi perpetuo melius observentur et fiant annuatim prout supra per dictum capitulum promissum extitit pro predictis et de bonis dicti quondam Alberti et ex potestate sibi et dicto fratri Bonipari attributa et concessa per dictum quondam Albertum in suo ultimo testamento et tanquam exequtor et fidei commissarius ut asseruit, considerans et attendens dictus Petrus Textoris ut sibi et dicto fratri Bonipari videretur magis utile et pium distribuere de bonis dicti quondam Alberti Arnaudi et dare in augmentum pro factura dicte crucis centum viginti florenos quam si distribuerentur in aliis piis causis et presertim cum dictus testator per fidei commissum commiserit dictis Petro Textoris et fratri Bonipari in causis piis distribuere et dare de bonis ipsius testatoris pro eorum libito voluntatis et prout eisdem, ut dictus Petrus asseruit, videretur fore distribuendum, predictus Petrus Textoris sponte et de ejus certa scientia, deliberato proposito inter ipsum et dictum fratrem Bonumpar ob reverentiam Dei ac cultus divini et in honorem collegii dicti capituli et ut ipsum capitulum dicta anniversaria faciat perpetuo et facere teneatur annis singulis in augmentum et perfectionem sive facturas atque facturam dicte crucis promisit, dedit, concessit et distribuit dictus Petrus Textoris nomine quo supra et de bonis dicti quondam Alberti Arnaudi, dare voluit et distribuit centum viginti florenos auri convertendos in augmentum et perfectionem dicte crucis et perpetuam utilitatem collegii et capituli ecclesie supradicte, de quibus centum viginti florenis auri dictum capitulum, et dictus Johannes Bartholi de Senis argenterius nomine dicti capituli in presentia mei notarii et testium infrascriptorum recognovit habuisse et realiter recepisse a Petro Textoris predicto solvente et tradente dicto Johanni Bartholi ac depositante ex cause predicta per manus magistri Philippi Guillermi alias de Florentina, notarii publici, in vaxella argenti cuni Romani penes dictum Johannem Bartholi depositata et per dictum magistrum Philippum Guillermi notarium tradita, ut constat nota quadam sumpta manu mei notarii publici infrascripti sub anno et die in eadem contentis et de bonis dicti quondam Alberti Arnaudi et pro valore dictorum centum florenorum auri boni ponderis et in extenuationem dictorum centum viginti florenorum per dictum Petrum Textoris ut supra distributorum, predictam vaxellam habuit et recepit, ut predicitur, pro centum florenis auri duntaxat, de quibus centum florenis auri sive vaxella argenti dicto Johanni tradita in deposito pro valore dictorum centum florenorum dictum capitulum et dictus Johannes nomine dicti capituli fuerunt contenti a predicto Petro Textoris presente, stipulante et recipiente ut supra, et inde idem capitulum et Johannes Bartholi nomine dicti capituli et suo nomine proprio predictum Petrum Textoris et per eum dictum fratrem Bonumpar ex causa predicta licet absentem, perpetuo quittaverunt, liberaverunt penitus et absolverunt... quiquidem Johannes Bartholi in presentia mei notarii et testium infrascriptorum cum prenominatis dominis de capitulo ecclesie supradicte congregatis ut predicitur, et Petro Textoris predicto prout sua interest pro dicta cruce per eum facienda, fecit pacta et conventiones infrascriptas, promisit namque dictus Johannes predictis dominis dicti capituli presentibus, stipulantibus et recipientibus nomine capituli supradicti, et Petro Textoris predicto ac michi notario publico infrascripto et nostrum cuilibet insolidum presentium, stipulantium et recipientium ut supra per pactum de hoc habitum sollenni stipulatione vallatum de argento proprio dicti capituli et sumptibus propriis ipsius capituli facere dictam crucem ponderis quatuordecim marcharum argenti boni de cort et ad marcham curie Romane ut supra, deauratam cum ymaginibus et figuris infradesignatis, videlicet a parte anteriori cum uno crucifixo et cum ymaginibus supra crucifixum sedentibus in sede magestatis et cum ymaginibus beate Marie et sancti Johannis et in pede crucifixi sit ymago sive figura angeli cum quodam calice tenentis in manu pro sanguine recolligendo ct arma dicti collegii atque dicti quondam Alberti Arnaudi interponantur et a parte retro sint ymagines IVor euvangelistarum et in medio Agnus Dei; et predictam crucem ponderis supradicti et cum ymaginibus supra designatis et per modum predictum factam, dictus Johannes Bartholi per se et suos prenominatis dominis dicti capituli et Petro Textoris presentibus, stipulantibus et recipientibus ut supra, eidem capitulo sive collegio ecclesie supradicte tradere, reddere et realiter assignare factam et perfectam per modum supra designatum hinc ad festum Natalis Domini proxime futurum, vel ante si facta fuerit et completa, et dictum capitulum promisit et convenit per pactum expressum solenni stipulatione vallatum, dicto Johanni Bartholi presenti, stipulanti et recipienti pro se et suis, dare, solvere, tradere et assignare pro factura dicte crucis et suo labore manuum suarum centum octuaginta florenos auri, inclusis in predicta summa centum florenis auri quos, ut predicitur, dictus Johannes recognovit habuisse a predicto Petro Textoris per manus dicti magistri Philippi Guillermi alias de Florentina, notarii, et inclusis etiam in dicta summa viginti florenis auri quos dictus Petrus Textoris nomine dicti capituli tradere promisit dicto Johanni, prout superius est expressum...; subsequenter vero, ut predicta per dictum Petrum Textoris promissa nomine quo supra dicto capitulo melius observentur et de dictis viginti florenis qui restant dari per dictum Petrum Textoris capitulo supradicto et dicto Johanni Bartholi per dictum Petrum Textoris nomine dicti capituli solutio debita impendatur de eisdem, ibidem et incontinenti de consensu et voluntate prenominatorum dominorum dicti capituli et nomine dicti capituli et pro resta dictorum centum viginti florenorum auri per dictum Petrum distributorum in augmentum et facturam dicte crucis, idem Petrus Textoris promisit et convenit per pactum solemni stipulatione vallatum dicto Johanni Bartholi presenti, stipulanti et recipienti pro se et suis, dare et solvere nomine dicti capituli et de bonis dicti quondam Alberti Arnaudi pro resta predicta, videlicet viginti florenos auri, ad ejusdem Johannis Bartholi requisitionem vel incontinenti, cum dicta crux per eumdem perfecta et restituta in termino supradicto collegio sive capitulo Sancti Desiderii predicto, prout actum et conventum extitit inter partes predictas, pro quibus omnibus et singulis supra per dictum Petrum Textoris nomine quo supra promissis et in pactum deductis predictus Petrus penes dictum Johannem Bartholi presentem, stipulantem et recipientem obligavit se et omnia bona sua presentia et futura... Et ita omnia universa et singula, prout per partes predictas sunt acta, promissa, conventa predicte partes et quelibet earum sibi adinvincem approbarunt, emologaverunt et ratificaverunt et pro majori cautela suffragio et corrobatione omnium et singulorum in presenti instrumento contentorum attendere promiserunt et nullo unquam tempore contra facere, dicere vel venire aliqua ratione, subtilitate, ingenio, titulo sive causa, et prenominati de dicto capitulo ut supra modo predicto juraverunt necnon et predicti Johannes Bartholi et Petrus Textoris corporaliter manibus eorum et cujuslibet ipsorum, tactis euvangeliis, etiam juraverunt; de quibus omnibus et singulis supradictis quelibet pars pro se petiit sibi fieri publicum instrumentum per me notarium publicum infrascriptum quod possit dictari, corrigi et emendari productum in judicio vel non, ad dictamen cujuslibet sapientis facti, tamen sustantia in aliquo non mutata.

Acta fuerunt hec Avinione infra claustrum capituli dicte ecclesie Sancti Desiderii in quo dictum capitulum fuit pro predictis congregatum ut predicitur, presentibus testibus videlicet discretis viris magistro Philippo Guillermi alias de Florentina, notario Avinionis, Jacobo Laugerii, capitaneo servientium curie temporalis Avinionis, Bartholomeo Serlani de Senis et Johanne Gochii, Romanam curiam sequentibus, ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Et me, Michaele Henrici de Sistarico, cive Avinionis, clerico, apostolica auctoritate notario publico, qui congregationi facte per prenominatos dominos dicti capituli et conventionibus pactorum promissionibus, expositionibus et distributionibus supradictis ac omnibus renuntiationibus et juramentorum prestationibus supradictis inhitis, habitis et factis inter predictos capitulum, Petrum Textoris et Johannem Bartholi nominibus quibus supra, una cum prenominatis testibus presens fui eaque omnia universa et singula, dum sic agerentur ut premittitur, in notam recepi et de voluntate dictarum partium publicavi et aliis occupatus diversis negotiis per quendam clericum in hanc publicam formam redigi et scribi feci, facta prius per me collatione cum originali nota presentis instrumenti manuque mea propria subscripsi rogatus et requisitus per dictum capitulum. Anno, die, mense, pontificatu, loco et presentibus testibus quibus supra signoque meo consueto signavi in fidem et testimonium omnium premissorum.

Taxatum fuit hujusmodi instrumentum, attento labore et quod nichil habuit notarius de nota, ad duos et XII solidos per me, Johannem Boquini, una cum magistro Pontio Barbe cui fuit taxatio commissa per dominum officialem.

 

Sources: Archives Départementales du Vaucluse, 10 G 4 n° 41. Extrait de l'article de Anne-Marie HAYEZ, "Deux commandes d'orfèvrerie pour les église avignonnaises (1363-1393)", dans "Hommage à Robert Saint-Jean. Art et histoire dans le Midi languedocien et rhodanien (Xe-XIXe siècles)", Travaux publiés sous la direction de Guy Romestan, Mémoires de la Société Archéologique de Montpellier, Tomme XXI, Montpellier, 1993, pages 163 à 174.

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.