Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

12 novembre 1166: Convention et confédération de paix, concorde et commerce entre les consuls de Gênes et l'archevêque Pons, la vicomtesse Ermengarde et le peuple de Narbonne.


Hoc est conventio et confederatio pacis et concordie facte inter Januenses et Narbonenses, per consules comunis Ansaldum de Canclerio et Octonem de Cassato, Idonem Gontardum et Nicholam Rozam, Symonem Aurici et Obertum Retartacum, et Guillermum de Sancto Grisando, legatum Narbonensis archiepiscopi Pontii et Ermeniarde, vicecomitisse et Narbone domine, et totius populi Narbone, et Johanem Finer et socium ejusdem Guillermi.

Nos Januenses facimus et tenebimus, de cetero usque ad annos quinque, veram pacem Narbonensibus omnibus et hominibus universis de ipsorum districtu concessam fetura, an modo sibi ex quacumque causa fuerit obligatus ex quo inde lamentatio facta fuit ab eo qui offensam passus erit, vel actionem habuerit, vel ejus certo misso, et venerit cum litteris Narbone archiepiscopi vel Ermeniarde, eorum sigillo sigillatis, tenebunt Januenses consules, infra dies quadraginta a facta coram eis relatione, idem justitiam cognoscere, diffinire et complere, bona fide, secundum morem et consuetudinem civitatis Janue, exceptis penis omnibus nisi forte contractibus fuerint comprehense et nisi quantum justo Dei impedimentum remanserit de licentia ejus qui fecerit reclamationem.

Si vero justum Dei impedimento emerserit, eo transacto, similiter bona fide tenebuntur adimplere. Si forte, quod Deus avertat, navis vel navigium quodlibet Narbonensium in districtu Janue naufragum patietur, tenebimus ei, bona fide, conferre ad personas et res salvandas a modo usque ad complementum quinquennii, quandiu iter nos Januenses et Pisanos guerra fuerit non recipiens Pisanum Narbona aliquem venientem de pelago aut rem ejus infra eadem guerra, sine licentia consulum comunis Janue, nec portantium per pelagus peccuniam vel hominem alicujus qui non sit de terra sua nisi sit Januensis et ejus peccunia nec eum comune contra voluntatem Januentium consulum sicut superius scriptum est, et exceptis peregrinis quos possint portare in navi, una per annum, que tamen non sit Hospitalis vel Templi et qui peregrini non sint de Sancto Egidio, vel Montepessullano, aut Anodoano vel Nicia, nec inportaret ipsi peregrini negociatorem aliquem nisi pro suis expensis tantum.

Cum aliis vero navibus, exceptis peregrinorum, liceat Narbonenses navigare per mare et pelagus versus omnes ventos cum suis hominibus et sua pecunia, tamen sine fraude absque nostra contradictione. Cum autem de pelago reddient liceat eis quoscumque nogociatores secum ferre, exceptis Pisanis et eorum rebus quandiu guerram nobiscum habuerint; quos negociatores cives Januenses ceperimus vel offenderimus, nichilominus pax ista firma sit et illibata dummodo in captione illa vel offensione sit peccunia Narbone salva. Nec pro deveto quod nos Januenses facimus teneantur Narbonenses quin libere negociatum ire possint cum rebus et hominibus suis. Quod si de pelagio venient Narbonenses in portu vel districtu Janue, salvi et securi esse debeant per nos et homines de nostro districtu, et sine districtu possint vendere ibi quantum sufficiat eis ad expensas necessarias.

Quando vero tractemus Januenses venire possint licenter vendere et emere ac trahere de districtu nostro res omnes dummodo Sancto Egidio seu Montepessullano, dummodo ultra libras F non petant vel petere, possint etiam Narbonenses navigare cum Januensibus, et societates etiam habere salvis devetis nostris, nos non requiremus vel requiriri permittemus ab aliquo Narbonensium vel homine de Narbone districtu novam dationem vel consuetudinem in terra nostra et districtu nostro fraudulenter, et omnes novas consuetudines et dationes que ab hodie usque ad annos XXXVI retro super Narbonenses vel homines de ipsorum districtu constitute sunt, vel injuncte, cassamus et irritas facimus.

Acta sunt hec M C LX VI, indictione XIIII, die novembris duodecima, in capitulo. Consules comunis Obertus Retalcatus, Ansaldus de Canclerio, Ido Gontardus, Octo de Cassato, Nicola Roza et Symon Auric juraverunt ut superius scriptum, bona fide attendere et adimplere. Si taliter juraverunt consules placitorum, Bocricius Deman, Enricus Gontardus et Albertus Letarius, hec etiam viri nobiles senatori ordinis Frendezio Comidus, Opizo Sendana et Guillermus de Nigrono, Garfridus Picamilium, Guilermus Serdana, Enricus Mallocellus, Ugolinus Mallonus, Guillermus Galleta, Jordanus Benzenus, Albertonus Pitius, feliciter.

Sources: Archives Communales de Narbonne, Inventaire des archives communales antérieures à 1790, rédigé par M. Germain Mouynés, archiviste du Département de l'Aude, Annexes de la Série AA, Emmanuel Caillard Imprimeur, Narbonne, 1871, pages 6 à 7.

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.