Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

18 août 1321: Lettres de mainlevée contre les lépreux.


Ce document est une transcription latine du XVIIIe siècle (ce qui explique les nombreuses erreurs de lectures et les mots manquants).

Philipus Dei gratia francorum et navarrae Rex. Senescallo bellicadri vel eius locumtenenti salutem (...) Barones et alii alti justiciarii vestrae senescalliae sententies abhominabile (...) detestabile leprosorum in mortem nostram et omnium Christi fidelium machina (...) qui suis obesse non novit misertus nostri sua propiciatione et pietate ineffabli (...) molientes ex parte suae malignitatis conceptus cum puteis, fontibus, aquis et locis venenosis ponebant et posuerant potiones sicut facti evidentia et non nullorum leprosorum legitima confessio patefecit, ex quibus barones et justiciarii predicti turbati non immerito et commoti in ardesientes quod actores tam flagitiosi sceleris celeriter de medio tollerentur leprosos prout in suis reperiere districtibus capientes eosdem sicut justum esse et adeos pervenerit credebant morti deputaverunt eorum aliquos reliquos detinendo, verum quia nostro consilio visumfuit omnium leprosorum regni nostri cognitionem et punitionem ad nos tanquam pro laesae majestatis crimine pertinere pro executione jam facta de ipsis barones et justiciarios ipsos ad emendam trahi mandavimus, et leprosos superstites ad manum nostram poni et peream justiciam fieri de eisdem, sed quoniam aliqui revocant in dubium an sit vel non majestatis laesae crimen, et propter debatum deberemus in manu nostra tenere donec discussum esset plenius et etiam terminatum, et sic negotium posset longius protelari. Nos considerantes gravitatem delicti et quod festinam punitionem requirit, ac reputantes de domino factum esse ut citius tanta aboleretur iniquitas praefatis baronibus et justiciariis emendam si in aliqua nobis propter ea teneantur de speciali gratia remittimus et quittamus, ac ut celerius promptiusque et commodius sicut res exigit feudorum leprosorum superstitum nequitiosa putredine terrae superficies abluatur ad huiusmodi leprosis superstibus de ampliori gratia a moventes totaliter manum nostram, volumus et etiam concedimus quod dicti barones et justiciarii leprosos ipsos prout in eorumerant districtibus justicient et exequantur in eos debitum judicium ultionis. Volumus tamen per hoc baronibus et justiciariis ipsis novum jus acquiri vel nobis prejudicium generari. Quare mandamus vobis quatenus amota penitus dicta manu dictos barones et justiciarios gratia huiusmodi gaudere pacifice permittentes ipsos contra eam voluntatemque et confessionem praedictas non imprediatis, molestetis vel quomodolibet inquietetis vel restituatis eis prout intererit cujuslibet si qua de bonis suis capta sint propter ea vel saysita. Datum Creciaci, XVIIIa die augusti anno domini M° CCC XXI°.

 

Sources: Archives Départementales de l'Hérault, Série A, n° 4, folio 56 à 57 (fonds de la sénéchaussée de Beaucaire et Nîmes - "Lettres de mainlevée du Roy contre les lépreux du royaume accusez d'avoir empoisonné les eaux des puids et des fontaines pour estre jugez et condamnez par les juges des barons et des seigneurs des lieux").


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.