Fordham


IHSP


Main SourcebooksAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEast AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


About IHSP Help Page IHSP Credits

Livre des sources médiévales:

Novembre 1169: Pactes entre Guilhem de Monpellier et Bernard d'Anduze en vue du mariage de leurs enfants respectifs.


 

In nomine Domini, anno ejusdem Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo nono, mense Novembris. Ego Guillelmus dominus Monstispessulani trado filiam meam Guillelmam tibi Bertrando de Andusia et uxori tuæ Adalaiz in Dei fide et vestra, ut eam teneatis et nutriatis in bona fide, ab hoc venienti festo Beatæ Mariæ secundo die febr. usque ad quatuor annos; Idcirco quod filio vestro Raimundo de Rocafolio detis omnes castros vestros de terris vestris, et omnes forcias, et sennorivos, et potestativos , quæ modo habetis vel in antea aliquo modo habetitis; et ut illam filiam meam eidem Raimundo de Rocafolio filio vestro in legitimam uxorem tunc detis, in præsentia mea si ibi esse voluero, si vero ego tunc decessus fuero, vel non ero in terris nostris, dabitis eam similiter filio vestro prædicto in uxorem legitimam, in præsentia filii mei domini Montispessulani, si esse ibi voluerit. Et nolo ut ante hunc terminium illam filio vestro jam dicto in matrimonio tradatis, eo quod ipsa sit bene ætatis duodecim annuorum, nisi cum consilio meo vel filii mei domini Montispessulani. Et promitto et convenio vobis, quod ego dabo filio vestro Raimundo in dotem cum filia mea centum marchas argenti fini infra annum unum postquam eam in uxorem habebit, et non faciam aliquid nec fieri faciam, nec aliquis arte vel consilio meo, quin hoc matrimonium ad effectum veniat. Sic Deus me adjuvet et hæc sancta Dei Evangelia.

Ideo que ego Bertrandus de Andusia et ego Adalaiz ejus uxor recipientes filiam tuam Guillelmam in Dei fide et nostra, promittimus et convenimus tibi Guillelmo domino Montispessulani in bona fide, quod nos nutriemus et tenebimus predictam filiam tuam ab hoc festo Sanctæ Mariæ februarii usque ad quatuor annos, et tunc dabimus eam in uxorem legitimam filio nostro Raimundo de Rocafolio in præsentia tua, si tunc superstes fueris vel si esse ibi volueris; si vero tunc decessus fueris, in præsentia filii tui domini Montispessulani similiter si esse ibi voluerit præsens. Et damus et concedimus huic filio nostro Raimundo de Rocafolio, omnes castros nostros de terris nostris, et omnes forcias et sennorias et potestativos quæ modo habemus vel inantea aliquo modo habebimus. Et in tempore matrimonii, nos et filius noster pro supradictis centum marchis argenti, quas filio nostro dabis cum filia in dotem, dabimus et obligamus pignori filiæ tuæ castrum de Breissaco cum omnibus suis pertinentiis, et totum illud quidquid sit quod habemus et habere debemus, vel habituri sumus, vel aliquis per nos, ab ecclesia Sanctæ Mariæ de Sumena in aval versus mare. Et dabimus filiæ tuæ in donationem propter nuptias sive in sponsalicio suo omne illud quod habemus, et habere debemus, vel habituri sumus, seu aliquis per nos, in toto terminio de Valle Eraurga, et in parochia Sancti Martini, et in parochia Sanctæ Mariæ de Roveria, et in parochia S. Andreæ de Maëncolas, et totum illud quod habemus, vel habere debemus, et habituri sumus, seu aliquis per nos, in villa de Solanon, et in ejus terminio. Ita tamen quod si filius noster Raimundus prius decesserit, filia tua superstite, habeat et teneat ipsa totum hoc prænominatum pignus, et totum sposalicium prædictum, et fructus et reditus inde exeuntes, suos proprios faciat et percipiat, ne in solutione computentur, tamdiu in omnibus vitæ suæ diebus quamdiu absque marito manserit: Si vero maritum acceperit, debemus nos vel nostri recuperare totum hunc honorem; ita tamen quod quandocumque illum honorem recuperare voluerimus, dabimus filiæ tuæ jamdictæ ducentas marchas argenti fini, quæ marchæ sint suæ propriæ ad omnes voluntates suas faciendas. Et pro istis ducentis marchis recuperabimus castrum de Breissaco, quod est pignori oblatum pro dote, et totum sponsalicium prædictum sine omni impedimento et contrarietate.

Et promittimus et convenimus tibi Guillelmo domino Montispessulani, quod totum hoc sicut superius scriptum est, quando Raimundus filius noster in uxorem filiam tuam duxerit, bona fide et sine dolo et fraude, cum charta nos laudabimus, et faciemus filium nostrum laudare et confirmare sacramento, et bene assecurabimus pignus dotis et sponsalicium tenedum et habendum filiæ tuæ, per viginti milites de terris nostris quos tibi et filiæ tuæ dare possimus sacramento cognitione tuæ vel filii tui domini Montispessulani. Si vero filius noster prius decesserit, et filia tua castrum de Breissaco acceperit pro pignore suo, tu Guillelme dominus Montispessulani, si tunc vivus fueris, vel heres tuus dominus Montispessulani, et filia tua jam dicta assecurabitis nobis castrum de Breissaco per decem milites sub sacramento et mandato vestro, ut nos sine omni impedimento et contrarietate castrum de Breissaco recuperemus quandocumque nos vel nostri filiæ tuæ jam dictæ vel mandatario suo centum marchas argenti fini reddemus suæ dotis: Sed quandoque illud assecuramentum facere volueritis, nos illud accipiemus, et statim castrum de Breissaco cum omnibus suis pertinentibus filiæ tuæ pro pignore suo tradiderimus.

Item promittimus et convenimus tibi, quod si filius noster Raimundus decesserit antequam filiam tuam in uxorem duxerit, ut eam tibi vel heredi tuo domino Montispessulani infra unum mensem postquam inde ammoniti fuerimus, de ammonitione illa non substrahemus, sine omni dolo et fraude in villa Montispessulani reddemus, et non faciemus ei aliquid nec fieri faciemus, nec aliquis homo vel femina arte vel consilio nostro, quod sit diminutio, vel dedecus, seu damnum tibi vel filiæ tuæ.

Hæc omni prædicta ut in hac charta continentur, ego Bertrandus de Andusia promitto et convenio tibi Guillelmo Montispessulani per stipulationem, ut ita plenari tenebo et observabo, et teneri et observari faciam, et ad diem a te constitutum tantas assecurationes tibi dabo, quod bene securum te tenebis, et hoc idem similiter ab uxore mea, filio meo Raimundo sub sacramento assecurari faciam, sic Deus me adjuvet, et hæc Sancta Dei Evangelia.

De omni hoc sunt firmantiæ et hostatici per Bertrandum de Andusia, Raimundus de Mandagot, Bremundus de Salve, Bertrandus de Salve, Guillemus de la Roca, Bremundus Dessunaz, Gervasius Dalgua, Petrus de Sancto Marciali, Arnaldus de Cantobre, Fredol de Monte Iudeo, Ilugo de Rabastenes, Pontius de Montelauro, Guillelmus de Monte Olivo, Siguinus de Calcadits, Petrus Raimundi de Sobeiraz et Raimundus de Cornules, quisque per sacramentum factum super sancta Dei Evangelia. Ita tamen quod si aliquid infringeretur de supradictis conventionibus, debent revertere apud Montempessullanum, et ibi debent tenere hostaticum tamdiu donec totum compleatur ad noticiam domini Montispessulani, sine enganno. Et insuper est inde fidejussor Petrus Bremundi, et promisit et convenit quod omnes prædictas conventiones ex parte Bertrandi de Andusi et uxoris suæ et filii sui, tenere et observare, sicut superius scriptum est, faciet.

Et ex parte Domini Guillelmi Montispessulani pro centum marchis presolvendis, sunt firmantiæ et hostatici, Pomaius Gaucelmi, Pontius de Vallauches, B. Aerrataerra, Pontius de Monte Lauro, Petrus de Veruna, Pontius de Pomairols, Guillelmus de Corcone, Frotardus de Corconna, Guillelmus de Monte Olivo, quisque per fidem suam, qui debent tenere hostaticum ad Andusiam tamdiu donec persolvantur. Et insuper ex parte Domini Guillelmi Montispessulani sunt firmantia Petrus Bremundi et Raimundus Gaucelmi, de omnibus conventionibus implendis.

Hoc totum factum fuit apud Montempessulanum in domo Militiæ Templi, in præsentia Domini I. Magalonensis Episcopi, Fulcrandi præpositi, G. Mauriny archipresbyteri, Suriani canonici, Bernardi Guillelmi Biterrensis archidiaconi, Matfredi monachi Sancti Guillelmi, Bertandi de Armazanicis, Berengarii de Vallauches, G. de Fabricis, Agullonis de Castronovo, G. de Texeriis, Pontii de Mesoa, Arnaldi de Montaren, Raimundi Aimoini, Guillelmi Rostagni de Monte Olivo, G. de Arzas, B. de Insula, G. Leterici, et filii sui Guillelmi Leterici, Arbrandi, Pontii Lamberti, G. Petri, G. Adalguerici, G. Olrici, Petri Olrici, Pontii Betonis, Raimundi de Narbona, Gitberti de Arlenis, Brunonis Silvestri, Aimerici Tallatoris, Petris de Mairois, Pauli, Otonis de Camponovo, Pontii Guillelmi, Raimundi Rotgerii, et multorum aliorum, et Silvestri qui hæc scripsit.

 

Source: "Spicilegium", opera et studio Domni Lucae Acherii è Congragatione Sancti Mauri Monachi Benedicti, tomus Octavus, partie intitulée "Miscellanea epistolarum, chartarum, diplomatum, etc.", Parisiis, 1668, charte n° 13, pages 165 à 169.

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, [email protected] if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.



The Internet History Sourcebooks Project is located at the History Department of  Fordham University, New York. The Internet Medieval Sourcebook, and other medieval components of the project, are located at the Fordham University Center for Medieval Studies.The IHSP recognizes the contribution of Fordham University, the Fordham University History Department, and the Fordham Center for Medieval Studies in providing web space and server support for the project. The IHSP is a project independent of Fordham University.  Although the IHSP seeks to follow all applicable copyright law, Fordham University is not the institutional owner, and is not liable as the result of any legal action.

© Site Concept and Design: Paul Halsall created 26 Jan 1996: latest revision 12 April 2024 [CV]