Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

Juillet 1128: Accord entre Bernard, comte de Melgueil, et Guillem VI
de Montpellier, au sujet de la monnaie de Melgueil.


In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Anno Dominice Incarnationis millesimo C XX VIII, in mense julio, feria IIII, facta [est] hec carta concordie et diffinitinis inter Bernardum, comitem Merguriensem, et dominum Guillelmum Montispessulani.

De moneta Melgoriensi ita statutum est, quod ego Bernardus, comes Mergoriensis, predictam monetam de hac hora in antea monetari non faciam, nisi denarios de quinque denariis argenti fini, et medalias de quinque denariis argenti fini pogesiam minus, et XXIIIor denarios in una uncia, et XXV de medalliis in uncia, et in XX solidis denariorum, tantum duos solidos de medalliis; et nec aliter eam faciam fabricari, nisi consilio et consensu Guillelmi, domini Montispessulani, et meorum proborum hominum.

Preterea constitutum est quod si ego Bernardus, Mergorii comes, mortuus fuero, habens filios legitimos, vel filias, dimitto eos, vel eas, cum universis facultatibus suis, in potestate, in bailia Guillelmi, domini Montispessulani, tali tamen pacto, quod, si masculus vel masculi fuerint, permaneant in ejus baillia adeo donec et milites fiant, et honorem suum bene regere possint.

Si vero filiam, vel filias legitimas habuero, similiter relinquo eas in potestate et in baillia ejusdem Guillelmi Montispessulani, tamdiu donec perveniant ad illam etatem, qua legitime possint marito copulari.

Sed, si forte contigerit te, Guillelmum Montispessulani, mori interim, relinquo similiter predictos liberos meos, sive sint masculi, sive femine, successoribus tuis, videlicet illis qui de Montepessulano domini fuerint; ita tamen quod eamdem fidelitatem quam nos ad invicem fecimus, michi vel heredibus meis successores ejusdem Guillelmi faciant; et ego et heredes mei similiter tuis successoribus, sicut in sacramentalibus nostris scriptum est,faciamus.

Item, de omnibus peticionibus et querimoniis quas ego Bernardus, comes Mergorii, faciebam, vel facere aliquo modo poteram, adversus te Guillelmum Montispessulani, exceptis tantum retenementis que in cartis continentur de diffinitione facta inter me et te ab Aldeguario, Terreconensi archiepiscopo, et a Galterio, Magalonensi episcopo; excepto castro de Monteferrario, quod ab integro tibi ac successoribus tuis relinquo, sine mea meorumque successorum aliqua inquietudine, facio tibi, Guillelmo Montispessulani, plenarium finem, sine tuo inganno.

Similiter ego Guillelmus Montispessulani facio tibi, Bernardo comiti, plenarium finem de omnibus querimoniis et peticionibus, quas ego adversus te, B[ernardum] comitem, faciebam, et facere aliquo modo poteram, sine tuo enganno, exceptis retenementis que in predictis cartis continentur.

Propter hunc autem finem et concordiam prenominatam, ego, G[uillelmus] de Montepessulano, mutuo tibi, Bernardo comiti, XIII milia solidorum Melgoriensium, quos debeo tibi, vel tuo mandatorio persolvisse usque ad tres annos.

Ego quidem, predictus Bernardus comes, convenio tibi Guillelmo, vel tuo mandatorio, vel successori tuo predicta tredecim milia solidorum reddere de primis denariis qui exierint de medietate totius monedatgue quod a me pertinet; hoc est, de XIIcim denariis quos habeo in libra, habebis semper VI denarios, tamdiu donec predicta tredecim milia solidorum sint tibi, vel tuis successoribus, vel tuis mandatariis, persoluta, sine vestro enganno.

Et insuper, ego Bernardus, Melgorii comes, juro sacramento tibi, Guillelmo de Montepessulano, quod hec omnia predicta,

sicut ex parte mei dicta sunt, ego firmiter ac inviolabiliter in perpetuum tenebo et observabo, sine tuo tuorumque successorum enganno, per aquest sanz.

Hoc totum fuit factum per manum Bernardi de Salviniac, et Raimundi Rostagni de Centrairanicis, et Ademari de Monte Arnaldo, et Guigonis monetarii.

De hoc omni testes sunt isti: Decanus de Poschariis, Bernardus de Andusia, Rostagnus d'Arsac, Berengarius Airas, Gauscelmus de Clareto, Guillelmus de Valle mala, Berengarius Lanberti, Dulcianus, Faiditus, Guillelmus Girbaldi, Petrus Girbaldi, et Petrus Augelus qui per mandatum ipsius Bernardi comitis scripsit hec.

Item sciendum est quod omnes isti qui inferius scripti sunt, juraverunt jurejurando totam hanc concordiam et diffinitionem prenominatam, videlicet Petrus de Nemptis de Sancto Romano, et Girbertus de Mergorio, et Hugo de Obillos, et Bertrannus Monachus, et Bertrannus Oto, et Bertrannus de Lunello vetulo, et Guillelmus Bertranni de Vezenobre, et Guillelmus Tallanz.

Testes sunt Armannus de Omellaz, Bernardus Ebrardi, Guillelmus Gauffridus de Poschariis, Poncius de Fabricis, Guillelmus de Gigano, Guillelmus de Villa nova, Aimericus, armiger Decani, et Petrus Angelus.

Juraverunt similiter eamdem pactionem Bertrannus Maltos, Guillelmus Seguini, in testimonio Raimundi Rostagni et Armanni de Omellaz et ipsius Petri Angeli qui hec omnia scripsit.

 

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome I, Montpellier, 1912, charte n° XLVII, pages 94 à 96 (original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1128, noté registre F, folio 207 r° ).

Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.