Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

14 avril 1247 : Les consuls de Lattes (Hérault) reconnaissent tenir de l'évêque de Maguelone et de Raimond de Melgueil leurs droits sur l'étang de Melgueil.


Hujus publici instrumenti testimonio sit notum... quod Guillelmus Sonnherius, Borrillonus et Petrus Deodatus consules de Latis, pro se et Raimundo de Romegueriis consule ejusdem castri de Latis, pro omnibus hominibus de Latis presentibus et futuris, recognoverunt Guillelmo de Villa, bajulo Melgorii pro domino Johanne de Montelauro, episcopo Magalonensi, comite et domino Melgorii et Montidferrandi, nomine ipsius domini episcopi, ratione comitatus stipulanti; et Raymundo de Melgorio, pro se et domina Catella, uxore Bertrandi de Bardiaco, stipulanti: quod dictus dominus episcopus, racione comitatus Melgorii, pro dimidia et pro indiviso, et dictus Raymundus de Melgorio, et dicta domina Catella et ejus maritus supradictus, nomine ipsius uxoris sue, pro alia dimidia et pro indiviso, sunt veri domini et justi possessores vel quasi possessores tocius stagni de Melgorio, et habent, et habere debent et percipere ipsi domini ab hominibus de Latis, presentibus et futuris, in dicto stagno piscantibus, quibus licitum sit piscari ibidem, racione dominii quintum piscem pro pulmento, de omnibus piscibus qui a dictis hominibus ibidem fuerint capti.

Quod stagnum supradictum confrontatur et extenditur a terra superiori, scilicet a toro de Amancione, usque ad aquale de Terminis, et inferius usque [ad] mare, a consoa de Bocart usque ad columpnam versus Magalonam.

Item promiserunt dicti consules, pro se et omnibus hominibus de Latis in dicto stagno piscantibus, dicto Guillelmo de Villa, bajulo nomine ipsius domini episcopi, et dicto Raymundo de Melgorio, pro se et dicta domina Catella et ejus marito stipulantibus, quod pro quolibet navigio, sive sit carve vel barca, vel aliud lintre, quam vel quod habebunt homines de Latis, qui piscentur in dicto stagno cum retibus, donent dictis dominis vel nuncio eorum, singulis annis, in festivitate Beate Marie de augusto, unum sestarium ordei pro sensu et usatico.

Item promiserunt dicti consules, quod quilibet piscator de Latis, qui piscabitur in dicto stagno, toscando cum fichoira, donet, singulis diebus, quinque anguillas dictis dominis vel nuncio ipsorum pro unoquoque lintre.

Item promiserunt dicti consules, quod quilibet piscator de Latis, qui piscabitur in dicto stagno, a dicto aquali de Terminis et a dicta consoa de Bocardo usque ad punctam Carnonis, accipiat terram ad portum de Carnone pro solvendo usatico.

Item promiserunt dicti consules, quod quelibet barca vel quodlibet aliud navigium de Latis, veniens de stagno de Sorc, accipiat terram ad dictum portum de Carnone; et illi de barca vel navigio vocent usatgerium, ita quod possit eos audire et videre dictus usatgerius, si esset ibi aliquod, de quo pertineat eisdem predictis dominis usaticum.

Item, promiserunt dicti consules, quod quilibet caupolus vel aliud lignum de Latis, faciens transitum per Carnonem cum averibus, eundo et redeundo, accipiat terram ad dictum portum de Carnone, et solvat ibidem usatgerio quatuor denarios pro pedatgio.

Item, promiserunt dicti consules, quod si gradus fieret infra dictos terminios, et homines de Latis ibidem piscarentur, quod donent predictis dominis, vel nuncio eorum, quintum piscem vel sextum, de gradu, de omnibus hiis quos ibidem caperent.

Item, promiserunt dicti consules, quod, si dicti homines de Latis piscari fuerint cum aliquo genere retis in mari, sive sit bolios, vel sarret, vel aliud rete, quod apodiet vel traheret se in terram, sicut extenditur de Bocardo usque ad columpnam de Magalona, donent prefati homines predictis dominis, vel eorum nuncio, sexdecimum piscem, de omnibus hiis piscibus quos ibi capient.

Item promiserunt dicti consules, quod, si homines de Latis aportaverint ligna, faciencia transitum per dictum stagnum, quod de dictis lignis donent sexdecimum lignum predictis dominis, vel eorum nuncio, sicut consuetum est.

Item promiserunt dicti consules, quod predicti homines de Latis donent predictis dominis, vel eorum nuncio, de omnibus avibus, quas capient infra dictos terminos, undecimam avem, sit integra vel non.

Item promiserunt dicti consules, quod homines de Latis fideliter darent omnia et singula supradicta prefatis dominis, vel eorum nuncio, in portu de Carnone moranti, vel in portu de Latis; et quod dicta usatica nulli clerico vel laico dabunt dicti homines de Latis, nisi nuncio vel [u]satgerio predicti domini et comitis et pariariorum suorum, et custodiant eos de vi.

Hec omnia supradicta et singula laudaverunt et confirmaverunt pro se et suis Petrus Apalgeri, Petrus Ricardi, Petrus Sonnherius, Bernardus Bertrandi, Guillelmus Scuderius, Johannes Magister, Petrus Andreas, Petrus de Campo, et Bernardus Apalguerius de Latis, promittentes singuli et predicti consules se ita attendere et complere, prout superius scriptum est, et nunquam aliquo loco vel tempore contra venire per fides suas.

Item predictus Guillelmus de Villa, bajulus nomine dicti domini episcopi, ratione dicti comitatus, a quo promisit hec omnia laudari et confirmari pro omni posse suo.

Item pro dimidia indivisa, et dictus Raymundus de Melgorio, pro se et dicta domina Catella et ejus marito predicto, a quibus promisit hec omnia rata haberi, laudari et confirmari pro alia dimidia et indivisa, laudationes et confirmaciones, omnia et singula supradicta promiserunt, per fidei sue plevimentum, predictis consulibus, pro se et omnibus hominibus de Latis stipulantibus, et prenominatis aliis hominibus de Latis, quod bolios seu batuda, vel sarret, vel solanega, vel celamet, vel trahin, vel aliquod rete quod trahet se, excepto brochina, non currant nec piscentur in toto dicto stagno.

Voluerunt tamen et retinuerunt predicti domini, quod, ad opus proprium ipsorum dominorum predictorum vel amicroum suorum, possint piscari vel piscari faciant in dicto stagno, cum pisces eis fuerint necessarii, per quatuor noctes per annum; et quod hoc faciant scire hominibus de Latis una die antea; et quod hoc faciant similiter dicti domini sine omni fraude.

Item promiserunt dictus bajulus et R. predictus de Melgorio, quod aliqua ullo tempore non fiant infra dictos terminos; concedentes etiam dictis consulibus et hominibus de Latis, quod possint diruere, auctoritate sua, aqualia que sunt ex terra majori infra dictos terminos; et si envenirent aliquos, in dicto stagno piscantes genere indebito, possint capere recia et lintrea; et, ipsis captis, faciant hoc scire predictis dominis, et reddant et restituant ea ipsis dominis vel nuncio eorum.

Et promiserunt dictus bajulus, nomine dicti domini episcopi, et dictus R. de Melgorio, pro se et dicta domina Catella et dicto ejus marito, quod contra predicta vel aliquod predictorum, aliquo loco vel tempore nunquam venirent per se vel per interpositam personam; ymo ea omnia et singula supradicta firmiter in perpetuum observarent et custodirent.

Acta sunt hec in ecclesia Sancti Marcelli, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, XVIII kalendas maii, in presencia et testimonio Petri Benofaren sacerdotis, Guillelmi de Mesoa clerici, Petri Aperindori militis, Poncii Cigonhaire, et mei Johannis Mercaderii, publici notarii Melgorii, qui mandato et rogatu parcium hec omnia scripsi.

Post hec anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, VII kalendas augusti, dominus frater R[ainerius], Dei gratia episcopus Magalonensis, comes et dominus Melgorii et Montisferrandi, ratione comitatus, omnia et singula supradicta, a dicto Guillelmo de Villa, bajulo suo in castro Melgorii, facta seu gesta, prout superius scriptum est et expressum, laudavit, approbavit et confirmavit pro se et omnibus successoribus suis, et rata et firma semper haberi voluit et precepit; volens etiam et jubens, ad majorem firmitatem super hiis habendam, hanc cartam bullari cum bulla sua plumbea;

Et Guillelmus Sonnherius, bajulus nunc de Latis, et Bernardus Anglicus, consul ejusdem castri, et Petrus Escuderius, et Bernardus Perroti, et Salomon de Latis, omnia et singula supradicta laudantes et confirmantes, promiserunt hec omnia supradicta et singula a domino Guillelmo de Pavo, bajulo in Montepessulano pro domino rege Aragonum, laudari, et confirmari, et rata haberi, et sigillum dicti domini Guillelmi de Pavo huic carte imponere, ad majorem firmitatem super hiis habendam.

Acta sunt hec et laudata apud Melgorium, in claustro Beate Marie de Melgorio, in camera dicti domini episcopi, presentibus testibus vocatis et rogatis Americo Bernardo de Melgorio, et Bernardo Barnerio notarius, Petro Ademaro milite, R. de Melgorio, Guillelmo de Villa bajulo, Guillelmo Scuderio, Petro de Campo, magistro Johannes de Latis, et me predicto Johannes Mercaderio, notario Melgorii, qui, mandato dicti domini episcopi, et dicti Guillelmi Sonnherii, et Bernardi Anglici consulis supradicti, et aliorum sociorum suorum de Latis predictorum, hec omnia scripsi signum meum apponendo.

Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° DLIII, pages 629 à 633. Original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1123, noté registre A, folio 214 v°.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.