Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Clement of Alexandria (c.200 CE):
On Natural Sex
Paidogogos: Book 2: Chapter 10


Clement of Alexandria was a major early Church father. He addressed sexuality in some detail. In this chapter of his work Paidogogus, he discusses the "natural" use of sex and has an extended discussion of homosexual activity, including his famous use of "natural" examples against homosexual sex - the supposed new anus grown each year by a hare and the sex-changing of the hyena. Unfortunately, in the Ante-Nicene Fathers (1885) text available, this passage is considered so shocking it is given in Latin (not the original Greek). If any reader wishes to submit a translation here, I will gladly add it. I do not have the time to do it. For the Greek text see Migne PG 8: 497-505. An English translation of the whole by Simon Woods is in Christ the Educator, Vol 23, of the Fathers of the Church series, (New York: 1954). There is also a partial translation in John Boswell's Christianity, Social Tolerance and Homosexuality, (Chicago: 1980), 355-359.

CHAP. X. [3]--QUAENAM DE PROCREATIONE LIBERORUM TRACTANDA SINT.

Tempus autem opportunum conjunctionis solis iis relinquitur considerandum, qui juncti sunt matrimonio; qui autem matrimonio juncti sunt, iis scopus est et institutum, liberorum susceptio finis autem, ut boni sint liberi: quemadmodum agricolae seminis quidem dejectionis causa est, quod nutrimenti habendi curam gerat; agriculturae autem finis est, fructuum perceptio. Multo autem melior est agricola, qui terrain colit animatam: ille enim ed tempus alimentum expetens, hic veto ut universum permanent, curam gerens, agricolae officio fungitur: et ille quidem propter se, hic veto propter Deum plantat ac seminat. Dixit enim: "Multiplicemini;"[5] ubi hoc subaudiendum est: "Et ea ratione fit homo Dei imago, quatenus homo co-operatur ad generationem hominis." Non est quaelibet terra apta ad suscipienda semina: quod si etiam sit quaelibet, non tamen eidem agricolae. Neque veto seminandum est supra petram, neque semen est contumlia afficiendum, quod quidem dux est et princeps generationis, estque substantia, quae simul habet insitas nature rationes. Quae sunt autem secundum naturam rationes, absque ratione praeternaturalibus mandando meatibus, ignominia afficere, valde est impium. Videte itaque quomodo sapientissimus Moyses infrugiferam aliquando sationem symbolice repulerit: "Non comedes, inquiens, leporem, nec hyaenam."[6] Non vult homines esse qualitatis eorum participes, neque eis aequalem gustare libidinem: haec enim animalia ad explendum coitum venereum feruntur insano quodam furore. Ac leporem quidem dicunt quotannis multiplicare anum, pro numero annorum, quos vixit, habentem foramina: et ea ratione dum leporis esum prohibet, significat se dehortari puerorum amorem. Hyaenam autem vicissim singulis annis masculinum sexum mutare in femininum: significare autem non esse illi ad adulteria prorumpendum, qui ab hyaena abstinet.[7]

Well, I also agree that the consummately wise Moses confessedly indicates by the prohibition before us, that we must not resemble these animals; but I do not assent to the explanation of what has been symbolically spoken. For nature never can be forced to change. What once has been impressed on it, may not be transformed into the opposite by passion. For passion is not nature, and passion is wont to deface the form, not to cast it into a new shape. Though many birds are said to change with the seasons, both in colour and voice, as the blackbird (<greek>kossufos</greek>), which becomes yellow from black, and a chatterer from a singing-bird. Similarly also the nightingale changes by turns both its colour and note. But they do not alter their nature itself, so as in the transformation to become female from male. But the new crop of feathers, like new clothes, produces a kind of colouring of the feathers, and a little after it evaporates in the rig-our of winter, as a flower when its colour fades. And in like manner the voice itself, injured by the cold, is enfeebled. For, in consequence of the outer skin being thickened by the surrounding air, the arteries about the neck being compressed and filled, press hard on the breath; which being very much confined, emits a stifled sound. When, again, the breath is assimilated to the surrounding air and relaxed in spring, it is freed from its confined condition, and is carried through the dilated, though till then obstructed arteries, it warbles no longer a dying melody, but now gives forth a shrill note; and the voice flows wide, and spring now becomes the song of the voice of birds.

Nequaquam ergo credendum est, hyaenam unquam mutare naturam: idem enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminae, sicut nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyaena inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile. Nullum autem meatum habet haec figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quae inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminae hyaenae adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyaena femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, quae praeter naturam est, satio. Hac etiam ratione mihi videtur Plato in Phoedro, amorem puerorum repellens, eum appellate bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum coeunt more, et filios seminare conantur. Impios "autem tradidit Deus," ut air Apostolus,[1] "in perturbationes ignominiae: nam et feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est procter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes." At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrum, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in hares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohaeret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyaenis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excaecatur concavitas: non fuit emm res fabricata ad generationem. Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes, et Venerem praeposteram, et quae natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quae id per partium prohibet constitutionem, ut quae masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est, per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: "Spelunca hyaenae facta est domus mea,"[2] id quod ex mortuis constabat corporibus detestans alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis. Rursus Moyses lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit, assidente femina, earn a tergo aggrediens: est enim ex iis, quae retro insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit, adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculure coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit, ut cure uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes. A vehementibus ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cure praegnantibus feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris, adulteriis et libidine abstinere, hujus nos aenigmatis adhortata est prohibitio. Idcirco aperte, et non per renigmata Moyses prohibuit, "Non fornicaberis; non moechaberis; pueris stuprum non inferes,"[3] inquiens. Logi itaque praescriptum totis viribus observandum, neque quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt infirmanda. Malae enim. cupiditati nomen est <greek>ubris</greek>, "petulantia;" et equum cupiditatis, "petulantem" vocavit Plato, cure legissit, "Facti estis mihi equi furentes in feminas."[4] Libidines autem supplicium notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Li eos, qui probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt, evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes. Quae enim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos scripta sunt, ne eisdem teneamur vitiis, et caveamus, ne in poenas similes incidamus. Oportet autem filios existimare, pueros; uxores autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe continere, ventrique et iis quae sunt infra ventrem, dominari, est maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temere movere permittit sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis, qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis, quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit autem appetere liberorum procreationem. Quicumque autem, quod modum excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per congressus, qui sunt praeter leges, seipsos laedentes. Ante omnia enim recte habet, ut nunquam cure adolescentibus perinde ac cum feminis, Veneris utamur consuetudine. Et ideo "non esse in petris et lapidibus seminandum" dicit, qui a Moyse factus est philosophus, "quoniam nunquam actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum." Logos itaque per Moysen appertissime praecepit: "Et cure masculo non dormies feminino concubitu: est enim abominatio."[1] Accedit his, quod "ab omni quoque arvo feminino esse abstinendum" praeterquam a proprio, ex divinis Scripturis colligens praeclarus Plato consuluit lege illinc accepta: "Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut polluaris apud ipsam.[2] Irrita autem sunt et adulterina concubinarum semina. Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque ullam omnino tange mulierem, praeterquam tuam ipsius uxorem," ex qua sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam successionem. Haec enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen mandes seminandum est. Hic ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet uxoribus congredi, si forte eas detineant purgationes menstruae. Non enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est, polluere est aequum, nec sordido materiae profluvio, et, quae expurgantur, inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat, ineptumque redditur, si matricis sulcis privetur. Neque vero ullum unquam induxit veterum Hebraeorum coeuntem cum sua uxore praegnante. Sola enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est praeter leges, et injusta, eta ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a praegnantibus, quousque pepererint. Revera enim matrix sub vesica quidem collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita, extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit semen, impletum occluditur, illa autem rursus inanis redditur, cum partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit. Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes, in quibus fit fetus conceptio, quae quidem Deum fabricari non puduit. Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit, probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso omnino jam libidinem excludens. Ejus autem appetitiones, quae prius in amicis versabantur complexibus, intro conversae, in procreatione sobolis occupatae, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo libidinem. Petulantia autem, quae multa quidem habet nomina, et multas species, cure ad hanc veneream intemperantiam deflexerit, <greek>lagneia</greek>, id est "lascivia," dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica, et incesta in coitum propensio: quae cum aucta fuerit, magna simul morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in quae omnia tyrannidem obtinet cupidity. His autem cognatae innumerabiles augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum provehuntur. Dicit autem Scriptura: "Parantur intemperantibus flagella, et supplicia humeris insipientium:"[3] vires intemperantiae, ejusque constantem tolerantiam, vocans "humeros insipientium." Quocirca, "Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras," inquit, "cupiditates averte a me. Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant."[4] Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quae bona sit et honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino a matrimonio purum esse oportet; in quaestione enim id versatur, et hoc nobis declaratum est in libro De continentia. Quod si hoc ipsum, an ducenda sit uxor. veniat in considerationem: quomodo libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et in animantibus rationis expertibus, et in iis, quae in exercitatione versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi enervata. "Parvam epilepsiam" dicebat "coitum" sophista Abderites morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones, quae exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur? "homo enim ex homine nascitur et evellitur." Vide damni magnitudinem: totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur. Dicit enim: "Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex came mea."[1] Homo ergo tantum exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiae et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui interroganti, "Quomodo adhuc se haberet ad res venereas," respondit: "Bona verba, quaeso: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti et insano domino, profugi." Verum concedatur quidem et admittatur matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; seal non dicit, Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Paedagogus, clamans per Ezechielem: "Circumcidamini fornicationem vestram." Aliquod tempus ad seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam naturae;[2] qua quidem oportet magistra, quas prudenter introducit temporis commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem aetatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores ducere. Seal non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis excretio, quae est et praeter leges eta ratione aliena. Secundum naturam autem nobis vita universa processerit,[3] si et ab initio cupiditates contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur, improbis et malitiosis non tollamus artibus: eae enim, ut fornicatiohem celent, exitialia medicamenta adhibentes, quae prorsus in perniciem ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Caeterum, quibus uxores ducere concessum est, iis Paedagogo opus fuerit, ut non interdiu mystica naturae celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi gratia, aut ex foro mane rediens, galli more coeat, quando orationis, et lectionis, et eorum quae interdiu facere convenit, operum tempus est. Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum actionem, quae fit Deo pro bonis quae percepimus. Non semper autem concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu, tanquam in tenebris, immodeste sese ac imtemperanter gerere oportet, sed verecundia, ut quae sit lux rationis, in animo est includenda. Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem texamus dogmata temperantiae; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuae uxori honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod caste cum proximis verseris, fide dignum e domo adsit testimonium. Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus. Benevolentia autem quae praeceps fertur ad congressionem, exiguo tempore floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam praesenescit, flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciae vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque irritamenta exstinguuntur saepe poenitentia; amorque saepe vertitur in odium, quando reprehensionera senserit satietas. Impudicorum vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculomm, et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum sequentibus Apostolum, qui aperte dicit: "Fornicatio autem et omnis immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet saneros."[4] Recte ergo videtur dixisse quispiam: "Nulli quidem profuit coitus, recte autem cum eo agitur, quem non laeserit." Nam et qui legitimus, est periculosus, nisi quatenus in liberorum procreatione versatur. De eo autem, qui est praeter leges, dicit Scriptura: "Mulier meretrix apro similis reputabitur. Quae autem viro subjecta est, turris est mortis iis, qui ea utuntur." Capro, vel apro, meretricis comparavit affectionem. "Mortem" autem dixit "quaesitam," adulterium, quod committitur in meretrice, quae custoditur. "Domum" autem, et "urbem," in qua suam exercent intemperantiam. Quin etiam quae est apud vos poetica, quodammodo ea exprobrans, scribit:--

Tecum et adulterium est, tecum coitusque nefandus,

Foedus, femineusque, urbs pessima, plane impura.

Econtra autem pudicos admiratur:--

Quos desiderium tenuit nec turpe cubilis

Alterius, nec tetra invisaque stupra rulerunt

Ulla unquam maribus.

(5)For many think such things to be pleasures only which are against nature, such as these sins of theirs. And those who are better than they, know them to be sins, but are overcome by pleasures, and darkness is the veil of their vicious practices. For he violates his marriage adulterously who uses it in a meretricious way, and hears not the voice of the Instructor, crying, "The man who ascends his bed, who says in his soul, Who seeth me? darkness is around me, and the walls are my covering, and no one sees my sins. Why do I fear lest the Highest will remember?"[6] Most wretched is such a man, dreading men's eyes alone, and thinking that he will escape the observation of God. "For he knoweth not," says the Scripture, "that brighter ten thousand times than the sun are the eyes of the Most High, which look on all the ways of men, and cast their glance into hidden parts." Thus again the Instructor threatens them, speaking by Isaiah: "Woe be to those who take counsel in secret, and say, Who seeth us? "[1] For one may escape the light of sense, but that of the mind it is impossible to escape. For how, says Heraclitus, can one escape the notice of that which never sets? Let us by no means, then, veil our selves with the darkness; for the light dwells in us. "For the darkness," it is said, "comprehendeth it not."[2] And the very night itself is illuminated by temperate reason. The thoughts of good men Scripture has named "sleepless lamps;"[3] although for one to attempt even to practise concealment, with reference to what he does, is confessedly to sin. And every one who sins, directly wrongs not so much his neighbour if he commits adultery, as himself, because he has committed adultery, besides making himself worse and less thought of. For he who sins, in the degree in which he sins, becomes worse and is of less estimation than before; and he who has been overcome by base pleasures, has now licentiousness wholly attached to him. Wherefore he who commits fornication is wholly dead to God, and is abandoned by the Word as a dead body by the spirit. For what is holy, as is right, abhors to be polluted. But it is always lawful for the pure to touch the pure. Do not, I pray, put off modesty at the same time that you put off your clothes; because it is never right for the just man to divest himself of continence. For, lo, this mortal shall put on immortality; when the insatiableness of desire, which rushes into licentiousness, being trained to self-restraint, and made free from the love of corruption, shall consign the man to everlasting chastity. "For in this world they marry and and are given in marriage."[4] But having done with the works of the flesh, and having been clothed with immortality, the flesh itself being pure, we pursue after that which is according to the measure of the angels.

Thus in the Philebus, Plato, who had been the disciple of the barbarian(5) philosophy, mystically called those Atheists who destroy and pollute, as far as in them lies, the Deity dwelling in them--that is, the Logos--by association with their vices. Those, therefore, who are consecrated to God must never live mortally (<greek>qnhtws</greek>). "Nor," as Paul says, "is it meet to make the members of Christ the members of an harlot; nor must the temple of God be made the temple of base affections."[6] Remember the four and twenty thousand that were rejected for fornication.[7] But the experiences of those who have committed fornication, as I have already said, are types which correct our lusts. Moreover, the Paedagogue warns us most distinctly: "Go not after thy lusts, and abstain from thine appetites;[8] for wine and women will remove the wise; and he that cleaves to harlots will become more daring. Corruption and the worm shall inherit him, and he shall be held up as public example to greater shame."[9] And again--for he wearies not of doing good"He who averts his eyes from pleasure crowns his life."

Non est ergo justum vinci a rebus venereis, nec libidinibus stolide inhiare, nec a ratione alienis appetitionibus moveri, nec desiderare pollui. Ei autem soli, qui uxorem duxit, ut qui tune sit agricola, serere permissum est; quando tempus sementem admittit. Adversus aliam autem intemperantiam, optimum quidem est medicamentum, ratio.[10] Fert etiam auxilium penuria satietatis, per quam accensae libidines prosiliunt ad voluptates.

From Clement of Alexandria, Paidogogus, trans in Ante-Nicene Fathers, Vol 2, pp259-263


HTML. Paul Halsall, 1997