Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

22 avril 876: Plaid pour la restitution de la villae de Bizac à l'évêché de Nîmes.


Noticia qualiter veniens Gibertus (1), episcopus, in Nemauso civitate, ante castrum Arenae (2), in mallo publico, ante Bertranno, vicis-comite, Gisalfredo et Gontario, vicariis; Deidono, Geronimo, Teodberto, Ermenrado, Agonone, judicibus; Ingilvino, Raganulfo, Abugo, Dructanno, Hostafredo, Warnario, Raguhel, Josue, Rainulfo, Calpemiro, Austrino, Bernardo, Ambrardo, Arnulfo, Heldebrando, Dominico.

Fulcherado, Milone, Ramfredo, Johannem, vel aliarum plurimarum personarum, qui ibidem aderant ad causas audiendas rectaque judicia terminanda. Predictus episcopus, in eorum presentia, protulit noticiam in qua continebatur qualiter Bernarius, ejus advocatus, in presentia Eralii, vicis-comiti, jamdudum in mallo publico Bernardum interpellaverat, sicut in ipsa noticia insertum est, quod predictus Bernardus villam Bizagum (3), quam mater ejus sollempniter cum aliis rebus Sanctae-Mariae condonaverat, predictus Bernardus ipsam villam de potestate ipsius ecclesiae tulerat et expoliaverat; et postea, sicut in ipsa noticia continetur, predictus Bernardus se recognovit et concredidit, et per suos wadios prefato episcopo redidit; et, postquam reditam habuit ipsam villam, sacivit (4) malum ordinem contra lege.

Sed prefatus Bernardus in omnibus hoc denegavit, et dixit quod nequaquam ipsam villam per suos wadios predicto episcopo nec partibus Sanctae-Mariae redideram; et in manu Heralii, vicis-comiti, et ipsius Bernarii, ipsam noticiam transpunxit.

Tunc judices et persone interrogaverunt predicto episcopo, et Bernario, ejus advocato, super ipsam noticiam, veram adprobare poterant annon; sed presentialiter dixerunt quia sic poterant.

Tunc judices et scabini decreverunt eis judicium in primo placito, legibus munito, quod comes aut vices-comes in ipsam civitatem tenuerit; donent quinque homines firmatores ipsius noticie aut alios cognitores, aetatum (5) advocatum ipsius cancellarii, qui ipsam noticiam legibus jurantes veram adfirment.

Et, per manum fidei jussori suo Donodeo repromiserunt quod ita facerent; quod si non fecerint, Deodonus suam legem componat; et inantea ipse episcopus et ejus advocatus faciant quod lex est. Similiter ipse Bernardus, sua festuca jactante, ad predictum placitum se afframivit (6), ut faceret quod lex est.

Transactis autem novem mensibus, accepto Bertrannus vices-comitatu ipsius civitatis, Gibertus episcopus ante ipsum Bertrannum, in mallo publico, veniens cum suos testes, protulit, sicut ei antea indicatum fuerat.

Nam suum advocatum Bernarium habere non potuit, in infirmitatem detentum. Proquare ipse episcopus in supradicto mallo suam exibuit presentiam, cum testibus his nominibus: Milone, Warnario, Josue, Gomarico, Mauronto, Heldebrando, Leoterigo; et per ordinem interrogati atque discussi, absque ulla varietate unusquisque eorum protulit testimonium, quod nos fuimus in Montem-Goticum (7), Valle-Longa (8), in loco que dicitur Ad-Fontem-Vesparia (9), et oculis nostris vidimus quando Bernardus ibi se recognovit, et concredidit quod mater ejus Blitgarda villam Bizagum ad Sanctam-Mariam ejusque servientes solempniter condonavit; et ego injuste eam tuli vel expoliavi. Et per suos wadios Giberto episcopo villam Bizagum partibus Sanctae-Mariae reddidit. Et ipsa noticia in omnibus vera est et non falsa.

Et ipso die, predicti testes, venientes ad ecclesiam Sanctae-Mariae principalem, manus suas supra sacrum altare Sancti-Salvatoris imponentes, jurantes dixerunt quia ista noticia vera est, non falsa, sicut jam in vestra testificavimus presentia, per Deum altissimum et istas virtutes Sanctorum.

Actum publice, die Veneris, .X. Kal. Magi, anno primo quod Carlus (10) rex assumpsit imperium. - S. Mauronto. - S. Josue. - S. Leoterico. - S. Heldebrando.

NOTES

  1. Gilbert a siégé de 875 à 896.
  2. L’Amphithéâtre romain transformé en forteresse, et connu, pendant tout le moyen àge, sous le nom de "Château des Arènes".
  3. Bizac, hameau de la commune de Calvisson, canton de Sommière.
  4. Pour "sarcivit".
  5. Il faut peut-être lire: "et Atum". Atus (?) serait le nom de l’advocutus du chancelier.
  6. Pour "affirmavit" ?
  7. Plateau boisé, dans les garrigues de Nîmes (130 m. au-dessus du niveau de la mer), au pied duquel passent la route et le chemin-de-fer d’Alais et se trouve située la ferme de Vallongue. - Puech-Long (Compoix de 1671).
  8. Vallongue, ferme dans les garrigues de Nîmes, au Nord.
  9. Font-Vespière, ruisseau qui prend sa source dans les garrigues de Nîmes, près de la ferme de Servas, et se jette dans un affluent de la Braüne.
  10. Charles-le-Chauve fut couronné empereur à Rome, le jour de Noël de l’année 875.

Source: "Cartulaire du chapitre de l'église cathédrale Notre-Dame de Nîmes", publié et annoté par Eugène Germer-Durand, A. Cathélan libraire, Nîmes, 1874, charte I, pages 2 à 5. Original, Archives Départementales du Gard, G 133,  folio 75 recto.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.