Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

18 juin 1209: Les chevaliers qui se portent caution pour Raimond VI jurent d'observer fidèlement les volontés du Pape et de ses légats.


 

In nomine Domini. Anno pontificatus Innocencii Pape III duodecimo, XIIII kalendas julii, nos Guillelmus de Bauccio, et Hugo frater eius, R. nepos noster, Dragonetus, G. Arnaldi, R. de Agouto, Ricaudus de Caronc, B. de Laudone, G. frater meus, B. de Andusia et P. Bermundi filius eius, et R. de Veccia et filius meus Decanus, R. de Poscheriis, et R. Gaucelmi de Lunello, et Petrus Gaucelmi, juramus tibi, magistro Miloni, domini Pape notario, Apostolice Sedis legato, coram Sancta Eucaristia, et Cruce Dominica, et sanctorum reliquiis, super sancta evangelia corporaliter manu tacta, quod stabimus omnibus mandatis Ecclesie, seu tuis, vel alterius nuncii, seu legati domini Pape, super istis capitulis que inferius exprimuntur: videlicet super [abiureatione] maniadatum perpetua;
Item super Judeis, ab omni administratione vel officio perpetuo amovendis, et, nullo unquam tempore, restituendis, vel aliis Judeis ad aliquam administrationem nullatenus assumendis;
Item super pedagiis et guidagiis dimittendis, et nullo unquam tempore resumendis;
Item super pacem vel treugam juxta mandatum tuum, vel alterius nuncii, seu legati domini Pape, instituenda pariter et servanda;
Item super plena ecclesiarum libertate servanda;
Item super ecclesiis in castellatis demoliendis, et penitus dimittendis, et nullo unquam tempore in castellandis;
Item super dampnis per nos dictis ecclesiis, et aliis personis, sive laicis, sive privatis, resarvendis;
Item quod de nobis querelantibus justiciam exibebimus.
Hec omnia, sicut suprascripta sunt, et in omnibus suprascriptis articulis, et aliis, si qui forsitam emercerint, et in cautionibus tibi dandis, pro posse nostro, fideliter adimplebimus. Sic Deus nos adiuvet et hec sancta omnia.
Similiter, sub eodem juramento, stratas publicas securas [servabilus]; eciam eos quos episcopi nostri hereticos nominabunt, et receptatores, et fautes eorum, animadversione debita, puniemus.

Source: (Archives Départementales de l'Hérault, G 1123, noté registre A, folio 230 v° - édité dans le "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette et A. Villemagne, tome II, Montpellier, 1913, charte n° CCXCVI, pages 50 à 51). Les mots entre parenthèses sont des mots barrés dans le texte original, ceux qui sont entre crochets indiquent des mots qui presentent des difficultes de lecture. Nous avons reproduit le texte tel quel (avec les fautes d'ortographes originales).


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.