Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

19 juin 1209: Concession d'immunités faites par le comte de Toulouse en faveur des eglises de différentes provinces.


 

Ego R. Dei gratia dux Narbone, comes Tholose et marchio Provincie, pro anime mee remedio et progenitorum meorum, omnibus ecclesiis et domibus religiosis provinciarum Viennensis, Aralatensis, Narbonensis, Auxitanensis, Burdegalensis et Biturencis, immunitatem secundum statuta canonum et plenissimam libertatem concedo, ita videlicet quo albergarias, procurationes, vel exactiones quascumque, seu talias, nullo unquam tempore, per me vel per alios, requiram in eis, et requirentes sive postulantes pro posse meo fideliter cohercebo. Defunctis etiam earum episcopis vel rectoribus aliis, ipsas vel domos earum, per me vel per alium, nullo modo spoliabo, nec administrationi earum seu custodie, occasione alicujus consuetudinis, vel aliqua alia, me ullatenus inmiscebo, sed omnia, sine diminutione aliqua, defunctorum successoribus reserventus. Electioni etiam episcopi vel alterius rectoris ecclesie faciende, per me vel per quamcumque personam, me nullatenus immiscebo nec aliquam violentiam faciam, vel impedimentum prestabo, quominus electio canonice ac libere celebretur. Preterea possessiones omnes et jura ecclesiarum et domorum religiosarum, sicut decet catholicum principem, in prefatis provintiis totis viribus protegam et defendam. Si quis autem contra prefatam immunitatem et libertatem, a me indultam ecclesiis et aliis domibus religiosis, venire presumpserit, ipsum pro posse meo viriliter cohercebo. Istam autem concessionem et promissionem feci apud Sanctum Egidium, anno pontificatus domini Innocenti pape III duodecimo, XIII kalendas julii, ad mandatum et exortationem magistri Milonis domini Pape notarii, Apostolice Sedis legati. Ego Bertrandus Radulfi, judex et cancellarius, hoc instrumentum sigillavi et eidem subscripsi: « Cors mundum crea in me, Deus! ».

Sources: "Layettes du Trésor des Chartes" par Alexandre Teulet, Paris, imprimeur-éditeur Henri Plon, 1863, Paris, tome I, page 332, n° 876 (Archives Nationales, côte J 317 - Toulouse, VIII, n° 95 - copie authentique)


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.