Fordham University

 

Home | Ancient History Sourcebook | Medieval SourcebookModern History Sourcebook | Byzantine Studies Page
Other History Sourcebooks: African | East Asian | Global | Indian | IslamicJewishLesbian and Gay | Science | Women's


IHSP


MainAncientMedievalModern


Subsidiary SourcebooksAfricanEastern AsianGlobalIndianJewishIslamicLesbian/GayScienceWomen


Special ResourcesByzantiumMedieval WebMedieval NYC
Medieval MusicSaints' Lives
Ancient Law
Medieval Law
Film: Ancient
Film: Medieval
Film: Modern
Film: Saints


About IHSPIJSP Credits

Livre des sources médiévales:

30 avril 1196: Testament d'Ermengarde, vicomtesse de Narbonne.


Cum humani generis temporis transposicione ultime(...) unum quamque hominem et feminam ita parare ne sine aliqua boni operis respectu de hoc seculo migrar(...) Ermengards domina de Narbona iacens in lectulo meo direta nimia egritudine adhuc me plenam memoriam et loquelam(...) pecaminum meorum multitudinem(...) penasque inferni pertinescho et ad gaudia paradisi ubi dominus(...) reddere braluum secundum suam laborem pervenire asidero.

Ideo condo meum testamentum et ad voco V testes qui meam voluntatem quam inferius expresero super rebus meis si neccese fuerint probentur et veram et hultimam meam voluntatem esse testificentur sicut iure iurando super sancta IIIIor evangelia mihi promiserunt.

Primum dimitto corpus meum ad sepeliendum in cimiterio beate Marie domus mansi Dei et dimito Militie templi per amore Dei et per salute anime mee et parentum meorum totum meum kastrum de Albars cum ingressibus et egressibus suis et cum omni dominacione quod ibi habeo et habere debeo in hominibus et in feminis et in omni proienie eorum presencia et futura cum senciis et usaticis et serviciis et ademprivis et terre meritis cum omni tenencia illius castri scilicet boschos et boscaticos et garigas et pascua et prata et pratalia et aquis et aqua stancia atque currencia et cum aqueductibus et reductibus et planis et montanis et cum omnibus ibi accidentibus et pertinentibus sicut melius ad usum hominum intelligi ac dici potest omni tempore per alodium franchum et liberum.

Et dimitto domui milicie templi de Perrerres totum meum kastrum de Corciano cum ingressibus et egressibus suis et cum omni dominatione quod ibi habeo vel habere debeo in hominibus et in feminis et in omni proienie eorum presencia et futura et cum sensis et usatzcis et serviciis et ademprivis et terre meritis et cum omni tenencia illius kastri scilicet boschos et boschaticos et garigas et pascua et prata et pratalia et aquis et aqualia stancia atque currencia et cum aqueductibus et reductibus et planis et montanis et cum omnibus accidentibus et pertinentibus ibi sicut melius ad husum hominum intelligi ac dici potest omni tempore per alodium franchum et liberum.

Et dimito hospitali Ierosolimitano sancti Iohannis totum meum kastrum de Periniano cum ingressibus et egressibus suis et cum omni dominacione quod ibi habeo et habere debeo in hominibus et in feminis et in omni proienie eorum presencia et futura et cum sensis et usaticis et serviciis et ademprivis et terre meritis et cum omni tenencia illius castri scilicet boschos et boscatichos et garrigas et pascua et prata et pratalia et aquis et aqualia stancia atque currencia et cum aqueductibus et reductibus et planis ac montanis et cum omnibus accidentibus ibi pertinentibus sicut melius ad husum hominum intelligi ac dici potest per alodium franchum et liberum omni tempore. Istud castrum predictum de Periniano dedit mihi P. Renard miles de Perinano cuius erat sub tali condicione quod ego haberem et tenerem et possiderem et expletarem illud omni vita mea et post finem meam darem illud per amore Dei et por salute anime illius P. Renardi et mee domui hospitali Ierosolimitani.

Totam hanc legacionem quam ego Ermengardis domina de Narbona feci domibus religionum laudo et confirmo eis mea plena memoria et bona voluntate cum hominibus et feminis et sensis et usaticis cum omnibus mihi accidentibus et pertinentibus cum campis et vineis et heremis et condirectis et pratis et pascuis et garrigis et boschis et cum universis alliis ademprivis sicut melius ad husum hominum intelligi ac dici potest omni tempore per alodium franchum et liberum sicut superius resonat.

Et rogo comitem Petrum per dominum Ihesum Christum sicut meum bonum et carum filium et sicut meum dilectum nepotem et amicum quatenus ipse per amore eterni regis et meo compleat meam predictam voluntatem de meo proprio honore sicut superius legavi et rogo illum per amore Dei quod castella quam ego dedi per anima mea domibus religionum faciat eis domibus habere et tenere et possidere et expletare in pace omni tempore per alodium franchum sicut superius dictum est.

Et si hoc fecerit totum dampnum et malum et contrarietates et oppressiones et infestaciones et penurias et calamitates et omnia mala quod mihi advenerint ex parte sua vel suorum indulgeat ei ex parte mea omnipotens Deus et misericors, et in super dimitto et solvo et diffinio et dono ei totum alium meum honorem et totam dominacionem per mare et per terram scilicet villas et castella cum hominibus et feminis et cum ingressibus et egressibus suis et campos et vineas et erema et condirecta et cum omnibus in se habentibus sicut melius ad suam hutilitatem intelligi ac dici potest libere et quiete preter manumissionem meam. Et ad huc rogo illum pro amore Dei quod faciat diruere illam municionem quam Gaschet fecit in campum meum de Corciano et illas duas condeminas sint de domo milicie templi de Perrers cum castro de Corciano per alodium franchum sicut superius resonat.

Et si hoc totum facere noluerit per amore Dei et meo totum meum honorem heremum et condirectum sicut melius ei superius dimiseram et donaveram dimitto et dono et omnibus nostris concedo comiti Raimundo cui pertinet et pertinere debet et sicut melius patri sui dedi atque dimissi preter legacione mea integriter ac generaliter cum ingressibus et egressibus suis et terminis et pertinenciis et cum omnibus in se habentibus sicut melius ab eo vel ab aliquo amicorum suorum intelligi ac dici potest ad suam hutilitatem et suorum.

Hoc est mea hultima voluntas predicta quam super honorem meum in perpetuum valere volo et huius mee predicte voluntatis volo et rogo ut sint.

Testes : Berengarius Amicus, miles, qui mecum est, et Raimundus Amicus nepos eius qui mecum similiter vadit, et Berengarius de Palacio capellanus mansi Dei et Raimundus de Carcasona fratres Milicie, et Vitale Draper de Perpeniano. Et est manifestum.

Actum est hoc II Kalendas Maii anno Incarnacionis Domini M° C XC VI

Sig + num Ermengardis domina de Narbona qui hoc testamentum fieri iussi laudavi firmavi testesque firmare rogavi.

Sig + + + + + na Berengarii Amici militis et Raimundi Amici nepotis ejus et Berengarii de Palacio capellani mansi Dei et Raimundi de Carcasona fratrum Milicie et Vitale Draper de Perpeniano qui omnes, iussu et rogatu domne Ermengardis de Narbona predicte, sicut corporaliter iuravimus super sancta IIIIor evangelia, predicte domne Ermengardi hoc testamentum laudamus et firmamus.

Aduch ego domna Ermengards de Narbona rogo et obnixe deprecor comitem Petrum meum dilectum fiiium et carum nepotem et amicum ut ipse bene ac fideliter persolvat debita mea omnia ubicumque ei requisita sint per amore Dei et meorum quare ipse remanet possessor et dominus tocius mei honoris preter legacione mea et hoc taliter faciat ut anima non senciat infernales penas pro debitorum meorum culpa.

Berengarius subdiachonis scripsit hoc testamentum et rogatus atque iussus a predicta domna Ermengards iuravit hoc suprascriptum testificari si necesse erat corporaliter super sacro sancta IIIIor evangelia die et anno quo (seign manuel) supra.

Guillelmus levita domini magistri in Manso Dei fideliter hoc translatum scripsit.

Source: Archives de la Couronne d'Aragon, fonds du Grand Prieuré de Catalogne de l'Ordre de l'Hôpital, Armoire 28, parchemin 66. Extrait de l'article de Jacqueline CAILLE, « Ermengarde, vicomtesse de Narbonne (1127/29-1196/97). Une grande figure féminine du midi aristocratique », paru dans « La femme dans l'histoire et la société méridionales (IXe-XIXe siècles) », Actes du 66e congrès de la Fédération Historique du Languedoc Méditerranéen et du Roussillon, Narbonne, 15-16 octobre 1994, Montpellier, 1995, pages 9 à 50.


Livre des sources médiévales: [xyxy]: text sources from the now defunct Arisitum website. Contact Paul Halsall, halsall@murray.fordham.edu if any text is here improperly.

These sources are now part of the Internet Medieval Sourcebook.